|
Nunc de cognitione fidei quam antiqui habuerunt, et quomodo aucta sit
per legem Moysi et Evangelium, dicendum videtur. Est enim fides
aliquando parva cognitione, et magna constantia vel devotione. Magna
devotione fuit in muliere illa cui dictum est: O mulier, magna est fides
tua! (Matth. XV.) Aliquando magna cognitione, et parva constantia vel
devotione, ut in Petro quando negavit, et in nobis etiam: quae non adeo
Deo placet. Et quia non potest esse penitus sine cognitione fides, licet
non perfecta; Deus tamen sic ab initio temperavit notitiam sui, ut sicut
nunquam totus potuit comprehendi, sic nunquam prorsus, potuit ignorari.
Ideo autem totus noluit manifestari, ut fides haberet meritum; nec totus
occultari ut infidelitas de ignorantia non excusaretur. Et est quaedam
fides vel cognitio fidei, sine qua nullo tempore potuit salus esse;
scilicet cognoscere Deum esse, et remuneratorem esse sperantium in se;
juxta illud Apostoli: Oportet accedentem ad Deum credere quia est, et
quod remunerator est sperantium in se (Hebr. XI). Sed cum Deus
invisibilis sit, juxta illud: Deum nemo vidit unquam (Joan. I); quomodo
indicari potuit? Partim humana ratione partim divina revelatione. Quod
utrumque apostolis ostendit cum dicit: Quod notum est Dei, manifestum
est in illis (Rom. I). Et non dicit manifestum illi. In hoc profecto
quod ait manifestum est in illis, plane ostendit quod in illis erat,
unde Deum noscere poterant. Cum vero subjungit: Deus illis revelavit
(ibid.), ostendit quod ratio humana per se insufficiens esset nisi
revelatio divina illi in adjutorium adesset. Revelatio divina autem fit
duobus modis: interna inspiratione et disciplinae eruditione, quae foris
fit per facta vel per dicta. Humana etiam ratione poterant Deum scire;
quia, cum humana mens se non possit ignorare, scit se aliquando
coepisse, nec hoc ignorare potest, quoniam; cum non semper fuit, sibi ut
esset subsistentiam dare non potuit, ut ergo esset hoc ab alio se
coepisse cognoscit. Quem idcirco non coepisse constat; quia si ab alio
coepisset, primus omnibus existendi auctor esse non posset. In
administratione etiam visibilium et gubernatione, divinam sapientiam et
bonitatem poterant deprehendere. Apparet itaque quod etiam ante legem
per ea quae facta sunt invisibilia Dei a creatura mundi conspici
potuerunt. Per legem scriptam coepit crescere cognitio fidei. Tunc enim
ille coepit promitti per quem fieret liberatio, scilicet Messias; nondum
tamen modus redemptionis plene cognoscebatur. Semper tamen et ante legem
et in tempore legis fuerunt aliqui quibus fides incarnationis revelata
fuit, qui velut columnae Ecclesiae essent. Quaeritur de illis
simplicibus quibus non erat facta revelatio (credebant tamen Deum esse
et remuneratorem sperantium in se) utrum salvati sint? Quidam dicunt eos
non esse salvatos propter istas auctoritates. Augustinus ad Optatum
Illa, inquit, tantum fides salvat, qua credimus nullum hominem liberari
a contagione mortis, quam prima nativitate contraxit, nisi per unum
mediatorem, cujus mediatoris fide etiam illi salvi facti sunt qui
priusquam in carne veniret crediderunt in carne venturum. Eadem namque
fides est et nostra et illorum; quoniam quod illi crediderunt futurum,
nos credimus factum. Idem in libro De correctione et gratia: Nemo
liberatur a damnatione quae facta est per Adam nisi per fidem Jesu
Christi. Gregorius super Ezechielem: Et qui praeibant, inquit, et qui
sequebantur, clamabant dicentes: Hosanna filio David (Matth. XXI), et
caetera. Quia omnes electi, qui in Judaea esse potuerunt, sive qui nunc
in Ecclesia sunt, in mediatorem Dei et hominum crediderunt et credunt.
Augustinus De nuptiis et concupiscentia. Eadem, inquit, fides mediatoris
salvos faciebat antiquos justos, pusillos cum magnis; quia, sicut
credimus nos Christum in carne venisse, ita illi venturum; sicut nos
mortuum, ita illi moriturum; sicut nos resurrexisse, ita illi
resurrecturum; et nos et illi ad judicium vivorum et mortuorum venturum.
Et ideo dicunt isti quod nullus de antiquis potuit salvari, nisi ista
quatuor ad minimum crederet; scilicet venturum, moriturum, resurrecturum
et ad judicium venturum. Sed quibus non erat revelatio facta hoc penitus
ignorabant. Quomodo ergo hoc credebant? Alii, quibus magis assentimus,
dicunt eos fidem Christi velatam in mysterio habuisse; et quod alii
quibus revelatio facta erat sciebant et credebant, hoc isti (etsi
nescirent) credebant: commiserant enim illis fidem suam. Unde in Job:
Boves arabant et asinae pascebantur juxta eos (Job I). Isti erant asinae
pascentes juxta boves. Sicut hodie in Ecclesia multi simplices, etsi ita
distinctae nesciant Trinitatem assignare, credunt tamen quia in fide et
humilitate adhaerent illis qui et hoc sciunt et credunt.
Opponitur: Cum hoc esset habere fidem Christi velatam in mysterio,
credere scilicet Deum esse et remuneratorem sperantium in se, et
philosophi hoc crederent: tunc habebant fidem Christi velatam in
mysterio. Sed auctoritas dicit eos non posse humana ratione fidem
incarnationis habuisse: ipsi vero nihil credebant nisi quod humana
ratione poterat comprobari. Sed, ut diximus, bobus arantibus per fidem
et humilitatem adhaerere: hoc erat habere fidem Christi occultam in
mysterio, quales fuisse putamus quosdam gentiles, ut viduam Sareptenam
et Job. Et ita dicimus simplices illius temporis credidisse omnia quia
nos credimus, qua credebant credentibus. Sed in tempore gratiae jam non
sufficit Deum esse credere, sicut tunc; quia manifestatio veritatis jam
facta est. Etenim secundum tempora profectus est et mensura fidei,
Cornelius habebat fidem, sed quae non sufficeret ad salutem, unde
Augustinus: Acceptae sunt, inquit, eleemosynae Cornelii antequam
crederet in Christum, nec tamen sine aliqua fide donabat et orabat. Nam
quomodo invocabat in quem non crediderat? Sed si posset sine fide
Christi esse salus, nec ad eum mitteretur Petrus. Ex quo apparet quod
licet crederet hoc idem quod antiqui simplices; tamen propter temporis
qualitatem jam non sufficiebat. Post supra dicta partes fidei
prosequamur.
|
|