|
Duo sunt in quibus maxime fides consistit: mysterium divinitatis et
sacramentum incarnationis. Ac primum de illa parte fidei quae pertinet
ad unitatem divinae substantiae videamus. Sicut enim ratio approbavit
Deum esse, ita et unum esse affirmat, ut principium omnium unum sit et
finis. Si enim duo essent, vel utrumque insufficiens esset, vel alterum
superfluum; quia, si aliquid deesset uni quod haberet alterum, non summe
perfectum esset. Si vero nihil uni deesset quod haberet alterum, cum in
uno omnia essent, alterum superflueret. Est ergo unum principium, unus
auctor omnium; quod (ut juvetur ratio) multae auctoritates probant. Ut
in propheta Moyse: Audi, Israel: Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut.
VI). Et ideo vere unus est; quia incommutabilis, invariabilis. Apud eum
namque non est ulla permutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacob.
I); quia non est ei illud esse quam sapientem esse, immensum esse,
aeternum, bonum, justum. Cum autem dicitur justus, sapiens, et caetera;
non diversitatem proprietatum ostendimus quae in Deo nulla est, sed
diversos effectus quos Deus operatur in creaturis. Cum enim dicitur
justus, intelligimus quod juste judicat; cum sapiens, quod sapienter
omnia facit et gubernat; cum misericors quod misericorditer peccatoribus
parcit. Augustinus contra Arium: Intelligamus, inquit, Deum quantum
possumus sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia
creatorem, sine situ praesentem, sine loco ubique totum, sine tempore
sempiternum, sine commutatione mutabilia facientem nihilque patientem.
Quod si quis Deum ita cogitat et nondum potest invenire omnino quid sit,
pie tamen caveat quantum potest aliquid de illo sentire quod non sit.
Haec divina substantia ubique tota est, et in ipsa sunt omnia. Quod
omnia in Deo sint, Joannes testatur, dicens: Omnia in ipso vita erat
(Joan. I), id est immutabiliter, quia eorum dispositio et ordo in ipso
fuit ab aeterno. Non enim in Deo coeperunt esse, quae in actu et ortum
habent et mutabilitatem. Quod Deus ubique et in omni creatura sit, ipse
ait per prophetam: Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII). Et alibi:
Si ascendero in coelum tu illic es; si descendero ad infernum ades
(Psal. CXXXVIII). Item Sapientia: Quae attingit a fine usque ad finem
fortiter (Sap. VIII), id est a minima creatura usque ad maximam, vel ab
una extremitate usque ad alteram; et disponit omnia suaviter (ibid.).
Sed aliter omnia in Deo; aliter Deus in omnibus. Omnia in Deo non per
essentiam; quia, ut dicit Augustinus: Quidquid in Deo est Deus est; sed
ut diximus, per dispositionem. Quia, ut idem ait: Sicut arca antequam
fiat est in mente artificis, ita omnia in Deo ab aeterno. Nec tamen
sequitur: ergo ab aeterno fuerunt, sed in Deo ab aeterno; quia si in Deo
coepissent, jam in eo esset mutatio. Solet opponi sic. Si creaturae in
Deo, quia sciuntur ab eo antequam fiant; ergo mala in Deo, quia sciuntur
ab eo antequam fiant. Sed, ut dixi, creaturae sunt in Deo, quia eorum
dispositio et causa in eo est; malorum vero non est auctor Deus. Ut enim
ostendimus, creaturae non sunt in Deo per essentiam; Deus vero in omni
creatura est per essentiam. Quidam tamen calumniatores veritatis dicunt
eum per potentiam et non per essentiam ubique esse; quia eum contingere
possent inquinationes sordium si ubique esset essentialiter. Quod ita
frivolum est, ut nec responsione dignum sit, cum etiam spiritus creatus
sordibus corporis (etsi leprosi vel quantumcunque polluti) inquinari non
possit. Postremo quaeratur ab eis quid potissimum de eo concedendum sit,
vel quod nusquam per essentiam sit, vel quod ubique, vel quod alicubi,
ita quod non ubique. Sed quis audeat dicere quod nusquam divina essentia
sit? Quis etiam quod alicubi et non ubique? Si enim ita alicubi est
divina essentia vel substantia quod non ubique, ergo localis est.
Concedant ergo quod ubique est essentialiter. Nam auctoritas Augustini
quam solent inducere, illorum errorem potius quam juvet destruit: Haec
scilicet qua dicit Deum ubique esse non locis, sed actionibus ut errorem
foveant, fures veritatis efficiuntur. Sic namque est in auctoritate
illa. Deus ubique est, cui non locis, sed actionibus appropinquamus.
Fatendum est itaque Deum in omni loco veraciter et essentialiter esse,
nec tamen loco comprehendi ullo, quoniam incircumscriptibilis est. Quod
ipse Augustinus alibi ad Dardanum testatur dicens: Non quasi spatiosa
magnitudine opinemur Deum per cuncta diffundi, sicut humus aut lux ista
diffunditur; sed ita potius sicuti est sapientia in duobus quorum neuter
sapientior, sed alter corpore grandior. Una sapientia in utroque non est
in majore major, nec in minore minor; aut minor in uno quam in duobus;
ita et Deus sine labore regens, sine onere continens mundum, in coelo
totus, in terra totus, et in utroque totus; et nullo contentus loco, sed
in seipso ubique totus. Ideo ubique esse dicitur, quia nulli parti rerum
absens; ideo totus, quia non parti rerum partem sui praesentem exhibet,
et alteri parti alteram partem in seipso; quia non continetur in eis
quibus praesens est tanquam sine illis esse non possit. Nam spatia
locorum tolle corporibus, et corpora non erunt; tolle ipsa corpora
qualitatibus, non erit ubi sint, et ideo necesse est ut non sint.
Opponitur: Hodie fit nova aliqua creatura, sicut anima. Prius nihil erat
ipsa, quia de nihilo facta, non erat Deus in eo cum nihil erat; modo est
in ea: ergo est ubi non erat prius. Mutabilis est igitur. Sed,
quemadmodum si nubes opponitur radio solis, non est tamen radius alibi
quam prius; nubes vero est ubi non erat, sed radius non; quia nubes ubi
radius erat ibi coepit esse. Ita Deus cum antequam creatura illa esset
ubique foret, ibidem erat ubi illa facta est: non ergo modo alibi quam
prius. Ita etiam dicimus de mundo et de omnibus creaturis: quae, licet
non semper fuerunt (cum auctoritas dicat Deum in singulis esse), non
tamen est ubi non erat; quia ubique sine loco veraciter est, sicut
sempiternus sine tempore, ut Augustinus dicit. Quamvis igitur ad plenum
discutere non sufficimus, indubitanter tamen credimus Deum ubique
essentialiter esse; nec sine eo potest aliquid subsistere etiam per
momentum ex omnibus quae fecit; quia omnia continet et penetrat et a
nullo continetur; qui non potest comprehendi pro sui immensitate, nec
pro sui puritate maculari, nec pro sui simplicitate dividi. Augustinus
ad Dardanum: Non solum universitati creaturae? verum etiam cuilibet
parti ejus totus pariter adest. In eodem: Fatendum est ubique esse Deum
per Divinitatis praesentiam; sed non ubique per inhabitantis gratiam.
Propter hanc enim inhabitationem, ubi procul dubio gratia dilectionis
ejus agnoscitur, non dicimus: Pater noster qui est ubique (etiam cum hoc
verum sit); sed qui est in coelis (Matth. VI). Dicamus igitur Deum in
omnibus creaturis esse et aequaliter esse per praesentiam deitatis sive
per essentiam; per inhabitantem vero gratiam non in omnibus, sed in
bonis tantum; nec aequaliter, quia quanto meliores, tanto abundantius in
eis habitat, id est perfectius ab eo cognoscitur et diligitur: Sicut
anima, ut Augustinus dicit ad Hieronymum de origine animae, per omnes
particulas corporis tota simul adest, nec minor in minoribus nec in
majoribus major; sed tamen in aliis intensius, in aliis remissius
effectus suos exercet, cum in singulis particulis corporis essentialiter
sit. In malis non est Deus per inhabitantem gratiam; qui non
illuminantur ab eo. Unde: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non
comprehenderunt (Joan. I). Sicut lux solis perfundit oculos caeci, sed
non capitur eo. Bonos vero illuminat lux ista, sed non aequaliter.
Augustinus ad Dardanum: Cum Deus qui ubique est non in omnibus habitet,
etiam in quibus habitat non aequaliter habitat. Nam inde est illud quod
Eliseus poposcit, ut dupliciter in eo staret spiritus Dei qui erat in
Elia (IV Reg. II). Et unde ab omnibus sanctis alii sanctiores sunt, nisi
abundantius habeant Deum habitatorem? Hi quoque ab eo longe esse
dicuntur qui peccando dissimiles facti sunt; et hi ei appropinquare
dicuntur qui similitudinem ejus bene vivendo recipiunt. Est ergo Deus
ubique per praesentiam sive per essentiam; et aequaliter in omni loco;
sed non est in loco, id est, non est localis.
|
|