CAP. V. De spiritu creato, utrum sit localis.

Quaeritur de spiritu creato, utrum in loco vel localis sit. Quidam volunt et dicunt quod non sit localis nec in loco: nimis inhaerentes isti sententiae Augustini super Genesim. Corporalis creatura movetur per tempora et loca; spiritualis vero tantum per tempora. Moveri per tempus, est moveri per affectiones, ut de tristitia in gaudium, discendo etiam quae nescit, ut in angelis, in hoc enim prius et posterius consideratur. Deus nec per tempora, nec per loca. Sed ubi Augustinus dicit: Spiritualis creatura non movetur per loca; hoc intellexit, non habet localem circumscriptionem. Ea enim quae habent dimensionem loco circumscribuntur, quoniam eis secundum locum principium et medium et finis assignatur. Spiritus vero creatus non habet dimensionem; et quia tamen terminum habet, quia ita est hic quod non alibi, localis est, licet non faciat distantiam in loco; quia, etsi multi spiritus essent hic, non coangustarent locum ut minus de corporibus contineret. Solus igitur Deus, quia intra se omnia continet, juxta illud: In quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII): nec habet terminum, nec loco continetur. Sed quidquid habet terminum secundum aliquid locale est. Ambrosius in libro De fide: Sic enim Isaias dixit: Quia missus est ad me unus de Seraphim (Isai. VI). Et Spiritus quidem sanctus missus dicitur; sed seraphin ad unum, Spiritus sanctus ad omnes. Seraphin mittitur in ministerium, Spiritus sanctus operatur mysterium. Seraphin de loco ad locum transit, non enim complet omnia, sed ipsum repletur a Spiritu. Hic plane dicit Ambrosius quod angeli locales sunt.