CAP. VI. De distinctione Trinitatis

His consideratis restat de iis videre quae pertinent ad distinctionem personarum Trinitatis; et prius testimonia auctoritatis inducamus. In Genesi dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. II). Per numerum pluralem, Trinitatem ostendit. Et Psalmista: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu (Psal. II). Et Joannes: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Hujus quoque investigationis et considerationis habet ratio quaedam exemplaria in iis quae facta sunt. Deus enim qui in se videri non potest, in opere suo manifestatus est. Nam sicut sapientia hominis non videtur ab homine ipso nisi quando manifestatur per verbum, ita sapientia Dei non potuit agnosci donec manifestaretur per opus suum, quod est quasi extrinsecum verbum, sapientiam Dei quodammodo revelans, sicut per verbum oris manifestatur verbum cordis, id est cogitatio mentis. Et quia inter omnes creaturas magis accedit ad similitudinem Dei rationalis creatura (ea enim sola ad imaginem et similitudinem Dei facta est) in seipsa potuit humana mens vestigium Trinitatis invenire evidentius quam in caeteris. Vidit enim quoniam ex seipsa nascitur sapientia, quae est in ipsa, et quoniam ipsa diligit sapientiam suam; et ita procedit sapientia de mente, et de mente et sapientia procedit amor, quo ipsa mens diligit sapientiam genitam a se. Et sunt simul haec tria et tamen una est substantia in qua sunt haec tria, scilicet mens, sapientia et amor. Et sunt haec tria inter se distincta; quoniam mens non est sapientia vel amor, nec sapientia mens vel amor, et tamen unitas substantiae non recedit. Et conscendit mens ab istis ad Creatorem suum, et considerat eum sapientiam habere. Et quoniam nunquam sine sapientia fuit, considerat etiam quod sapientiam suam semper dilexit, et quod amorem ad eam semper habuit. Est enim amor coaeternus aeterno; quia coaeternae sapientiae ejus. Rursus considerat quod non potest in Deo aliquid diversum esse ab eo. Et ita sapientia Dei, Deus est; et amor ejus Deus est. Et ideo unitas manet in Trinitate. Et haec Trinitas est Pater qui a nullo est, et sapientia Patris quae a Patre genita est, et Spiritus sanctus qui ab utroque procedit, qui saepissime in Scripturis amor Patris et Filii appellatur. Et sunt istae tres personae distinctae; sed tamen una substantia, unus Deus. Augustinus in libro De Trinitate: Tres personas ejusdem essentiae vel tres personas unam essentiam dicimus, tres autem personas ex eadem essentia non dicimus, quasi aliud quod essentia, aliud quod persona. Hic videndum est quare in sancta Trinitate illa persona quae a nullo est appellatur Pater. Ideo scilicet quia de substantia sua genuit Filium. Sapientia Patris seu Verbum dicitur Filius, quia genita ab ipso Patre. Unde Psalmista: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV). Qui a Patre et Filio procedit, dictus est Spiritus sanctus; quia inspiratur a Patre et Filio ad sanctificandum; et tamen non venit sine Patre et Filio; quia Trinitas indivisa est. Sed inspirari a Patre et Filio, hoc est illi esse a Patre et Filio; quod aeternum illi est qui datur ex tempore et accipitur. Sicut Spiritus sanctus donum est Patris et Filii; et cum datur, ex tempore datur; et dari a Patre et Filio non aliud illi est quam esse a Patre et Filio; quod aeternum illi est et non temporale qui datur ex tempore. Sic quod spiritus est Patris et Filii, aeternum illi est qui ex tempore inspiratur a Patre et Filio. Beda in Homilia prima post ascensionem: Cum spiritus gratia datur hominibus, profecto Spiritus mittitur a Patre, mittitur a Filio, procedit a Patre, procedit et a Filio; quia et ejus missio ipsa processio est qua ex Patre et Filio procedit. Augustinus in libro quinto De Trinitate ait: Procedit non quomodo natus sed quomodo datus: quod enim datum est, et ad eum refertur qui dedit, et ad eos quibus dedit. Idem: Si non procedit nisi cum datur, nec procederet utique nisi prius esset cui daretur. Nam donum potest esse antequam detur, donatum autem nisi datum fuerit nullo modo dici potest.

Hic magna oritur quaestio quare illa tria quae in anima sunt non dicantur tres personae, sicut illa quae horum similitudine in Deitate reperta sunt, tres personae dicuntur et sunt. Ad quod potest dici quod ideo non sunt personae, quia sunt affectiones mutabiles circa animam. Aliquando enim anima est sine notitia et amore. Nec potest dici, notitia hominis est homo, vel amor hominis est homo; sed sapientia Dei Deus est amor Dei Deus est; quia non est in Deo aliud ab ipso. Tres igitur personae, unus Deus, una substantia, una natura; tres personae; Pater, Filius, Spiritus sanctus. Sed Pater a nullo est, unde Augustinus: Pater est principium Trinitatis, hoc est, in Trinitate; quia non est principium sui ipsius; sed ab eo Filius et Spiritus sanctus, et ipse a nullo. Quod a Filio procedat Spiritus sanctus auctoritates multas habemus. Apostolus: Dominus misit spiritum Filii clamantem in corda vestra: Abba pater (Gal. IV). Et in Evangelio: Virtus Dei de illo exibat (Luc. VI). Graeci tamen dicunt Spiritum sanctum procedere tantum a Patre et non a Filio. Hoc autem ideo dicunt, quia in Symbolo apostolorum nulla fit inde mentio, hoc est in Credo minori, nec in Symbolo quod fuit datum in Nicaena synodo: in fine cujus habetur, qui aliter dixerit anathema sit, quod nos ita exponimus: qui aliter, id est contrarium. Sed cum istud non sit ibi affirmatum vel negatum, non dicimus illi Symbolo contrarium.