CAP. VII. De nominibus personas Trinitatis distinguentibus.

His praemissis videndum est quod in sancta Trinitate sunt quaedam nomina distinguentia personas, sunt et alia unitatem naturae vel substantiae significantia, ut haec nomina, Deus, omnipotens, aeternus, immensus; et haec dicuntur secundum substantiam. Non enim aliud est illi natura esse quam Deum esse, omnipotentem esse, aeternum, immensum, justum, sapientem et similia, et ideo sicut una essentia et non tres; ita unus Deus et non tres, unus omnipotens, unus aeternus, unus immensus, et caetera. Augustinus in libro septimo De Trinitate: Quia hoc est illi esse Deum, quod esse: tam tres essentias quam tres deos dici fas non est. Sunt et alia nomina quibus distinguitur Trinitas. Pater, ingenitus, genitor: et haec conveniunt Patri tantum. Filio soli conveniunt haec alia; Filius genitus, natus, Verbum, et alia similia. Spiritui sancto haec, Spiritus sanctus, donum, procedens a Patre et Filio; et haec nomina significant proprietates quibus personae distinguuntur. Solius namque Patris est proprium esse Patrem, esse ingenitum, quia a nullo est. Proprium Filii genitum esse a Patre. Proprium Spiritus sancti, a Patre et Filio procedere. Sed in hoc quod Pater est Deus, omnipotens, sapiens, et caetera: non distinguitur a Filio et Spiritu sancto, quia et Filius Deus, omnipotens, et similia; et Spiritus sanctus similiter.

Quaeritur cum Spiritui sancto non conveniat genitum esse, si esse ingenitus dici possit. Augustinus ad Orosium: Spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum fides certa declarat; quia si dixerimus ingenitum, duos patres affirmare videbimur; si autem genitum, duos filios credere culpabimur. Item Orosius ad Augustinum: Voluntate genuit Pater Filium an necessitate? Augustinus, nec voluntate, nec necessitate; quia necessitas in Deo non est, praeire voluntas sapientiam non potest. Nam quidam nostrum, cum eum interrogasset haereticus, utrum nolens an volens genuerit Pater Filium, laudabiliter respondisse fertur. Dic, inquit, et tu, haeretice, Deus Pater necessitate est Deus, an voluntate? Si dixisset necessitate, grandis absurditas sequebatur; si voluntate, respondebatur illi, ergo voluntate Deus est non natura. Itaque sicut Pater natura est Deus, ita natura genuit Filium. Et haec genitura aeterna, ineffabilis est. Unde propheta: Generationem ejus quis enarrabit? (Isa. LIII.) Solent quidam sic opponere. Non est aliud Filium gigni a Patre quam esse a Patre. Ad quod dicimus quod cum Filius et Spiritus sanctus a Patre sint, aliter tamen Filius est a Patre, aliter Spiritus sanctus. Augustinus: Spiritus quoque a Patre est, sed non quomodo natus, imo quomodo datus. Filius etiam a Patre procedit, ut ipse ostendit in Joanne, dicens: Ego ex Deo processi et veni in mundum (Joan. VIII). Et ita Filius a Patre est procedendo et nascendo; Spiritus vero a Patre non nascendo, sed procedendo. Uterque enim procedit a Patre, sed ineffabili et dissimili modo. Non est itaque Spiritus sanctus genitus; quia cum sit a Patre et Filio, si genitus esset jam haberet duos patres, et sic in trinitate esset confusio in qua et duo patres et duo filii essent. Quid autem sit gigni, quid sit procedere, in hac vita sciri non potest. Augustinus in libro secundo De Trinitate de hac genitura dicit: Non est aliud illi esse de Patre, id est nasci de Patre, quam videre Patrem; aut aliud videre Patrem operantem quam pariter operari. Sed quis hoc intelligit? Ambrosius de Trinitate: Quomodo Filius sit genitus, impossibile est scire; mens deficit, vox silet, non hominis tantum sed angelorum; super angelos, super cherubim, super seraphim, super omnem sensum est. Credere jubemur, discutere non permittimur. Aufer argumenta ubi fides quaeritur. Idem: Licet scire quod natus sit, non autem licet discutere quemadmodum natus sit. Quidam tamen de ingenio suo praesumentes dicunt se non nescire ejusmodi; adhaerentes illi auctoritati Hieronymi super Ecclesiastem. Quis in sacris Scripturis saepissime non pro impossibili, sed pro difficili ponitur, ut ibi: Generationem ejus quis enarrabit? Sed hoc intellexit Hieronymus de generatione quae fuit secundum carnem, quae aliquo modo enarrari potest.

Quaeri solet, cum generatio Filii a Patre nec principium habet nec finem (quia aeterna est) utrum debeat dici, Filius semper gignitur, an semper genitus est? Gregorius super Job: Dominus Jesus Christus in eo quod virtus et sapientia Dei est, de Patre ante tempora natus est; vel potius quia nec coepit nasci, nec desiit, dicamus verius semper natus. Non possumus autem semper dicere nascitur, ne imperfectus esse videatur. At vero ut aeternus designari valeat et perfectus, et semper dicamus, et natus; quatenus et natus ad perfectionem pertineat, et semper ad aeternitatem. Quanquam hoc ipso quod perfectum dicimus, multum ab illius veritatis expressione deviamus; quia quod factum non est, non potest dici perfectum. Et tamen infirmitatis nostrae verbis Dominus condescendens, inquit: Estote perfecti sicut et Pater vester coelestis perfectus est Matth. V). Et in Psalmo dicitur: Ego hodie genui te (Psal. II); hodie dixit quia non praeterit illa generatio: genui, quia initio caret.