|
Supradictis adjiciendum, quod licet Filius de Patre, non tamen posterior
Patre, vel inferior putandus est, sed coaeternus, coomnipotens,
consubstantialis, coaequalis Patri Filius Patri et Filio Spiritus
sanctus. Augustinus in libro De Trinitate: Sic coaeternus est Patri
Filius, sicut splendor coaevus est igni, et esset aeternus si ignis
esset aeternus. Et est notandum quod Filius aequalis est Patri secundum
substantiam, non secundum proprietatem qua distinguitur a Patre. In eo
enim quod Filius est unus Deus cum Patre, una natura, una substantia,
aequalis est Patri; sed secundum quod de Patre est genitus, non est
aequalis ei. Ergo inaequalis? non est verum; quia secundum hoc quod
Pater est ingenitus, Filius genitus; nec aequalitas nec inaequalitas
consideratur. Idem et de Spiritu sancto. Augustinus in quinto libro De
Trinitate: Quia vero Filius relative ad Patrem dicitur, non secundum
quod ad Patrem dicitur aequalis est Patri Filius, sed secundum quod ad
se dicitur, aequalis est Patri Filius. Quidquid autem ad se dicitur,
secundum substantiam dicitur: restat ergo ut secundum substantiam
aequalis sit Patri. Eadem ergo utriusque substantia. Hujus sanctae
Trinitatis non debet dici pars, una de tribus personis. Tota etenim
Trinitas est una substantia, simplex et individua. Nec sunt aliquid
majus duae personae quam una, vel tres quam duae. Cum enim unaquaeque
illarum sit divina substantia et illae tres eadem substantia; non tres
sunt majus aliquid quam una. Augustinus: In Trinitate, quae Deus est:
Pater est Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus; et hi tres unus
Deus. Nec hujus Trinitatis tertia pars unus Deus est; nec major pars est
duo quam unus, nec majus aliquid sunt omnes quam singulae personae; quia
spiritualis non corporalis est magnitudo. Idem: Non quoniam Deus
Trinitas est, ideo triplex putandus est Deus: alioquin minor esset in
singulis quam in tribus pariter.
|
|