|
Hoc etiam considerandum est quod de sancta Trinitate nihil dicitur
secundum accidens. Quod enim secundum accidens dicitur, mutabile est;
sed in Deo nihil mutabile. Non tamen omne quod dicitur de Deo secundum
substantiam dicitur; quia quaedam secundum relationem vel proprietatem
dicuntur, ut Pater, Filius. Augustinus in libro quinto De Trinitate.
Accidens dici non solet nisi aliqua mutatione rei cui accidit amitti
potest. In Deo autem secundum accidens nihil dicitur, quia ei nihil
accidit. Nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam dicitur.
Secundum substantiam dicuntur quae sine aliquo respectu relationis
dicuntur, vel quae unitatem divinae substantiae exprimunt: ut Deus,
Omnipotens, et similia. Et haec omnia, ut ait Augustinus, de singulis
dicuntur personis, et non pluraliter sed singulariter de tribus simul
dicuntur. Sicut enim Pater Deus, omnipotens, sapiens, aeternus et
caetera; ita Filius Deus, omnipotens, et caetera; et Spiritus sanctus
similiter. Et isti tres unus Deus, unus omnipotens; et sic de omnibus
quae secundum substantiam dicuntur: excepto hoc nomine persona. Cum enim
hoc nomen persona, secundum substantiam dicatur; de singulis enim potest
enuntiari personis, Pater est persona, Filius persona, Spiritus sanctus
persona; non tamen potest dici isti tres una persona. Augustinus:
Persona ad se dicitur sicut Deus, et similia. Hoc autem solum nomen est
quod cum dicatur de singulis ad se, pluraliter non singulariter
accipitur in summa. Et est inventum hoc nomen persona, ut Augustinus
ait, ut, cum quaereretur quid tres vel quid tria, uno nomine
responderetur, scilicet tres personae. Augustinus: Ideo tres dicimus
personas, non ut aliqua intelligatur essentiae diversitas, sed ut vel
uno vocabulo responderi possit cum dicitur quid tres vel quid tria.
Idem: Cum quaeritur: qui tres vel quae tria dicentur Pater et Filius et
Spiritus sanctus dictum est tres personae, quo nomine non diversitatem
intelligi voluit, sed singularitatem noluit, ut non solum ibi unitas
intelligatur, sed Trinitas. In Trinitate namque non est diversitas (quia
qualis Pater talis Filius) sed distinctio. Nec singularis dicendus est
Deus; quia jam esset tantum una persona. Augustinus in libro quaestionum
Veteris et Novae Legis: Unus quidem est, sed non singularis: habet et
exterius in mysterio alterum qui sit cum altero. Ambrosius de Fide ad
Gratianum imperatorem. Quod unius est substantiae separari non potest,
ut non sit singularitatis, sed unitatis. Singularitas ad personam
pertinet; unitas ad naturam.
Hinc non parva oritur quaestio. Cum hoc nomen persona teste Augustino
secundum substantiam dicatur, et cum haec sit diffinitio personae;
persona est rationalis substantiae individua natura, quomodo sit
intelligendum, Filius est alia persona a Patre, hoc enim sane potest
dici, Pater est persona, id est rationalis substantia; Filius est
persona, id est rationalis substantia. Item cum dicimus Pater et Filius
et Spiritus sanctus sunt tres personae, non possumus dicere tres
rationales substantiae. Ad quod potest dici: quando per se dicitur,
Pater est persona, Filius est persona, sane ita exponitur; Pater est
persona, id est rationalis substantia; sed per additionem restringitur
significatio, ut Filius est alia persona, id est discretus per aliam
proprietatem; Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae, id
est discreti per tres proprietates. Sicut enim cum dicitur Filius est
Deus, non distinguitur a Patre; sed cum additur Filius est Deus de Deo,
jam fit distinctio. Ita cum dicitur Pater est persona, Filius est
persona, nondum fit distinctio: sed cum additur alia persona vel per
pluralem tres personae, jam distinctio notatur. Si quis hanc quaestionem
convenientius potest solvere; ergo nulli praejudico. Praeterea est unum
nomen, scilicet Trinitas, quod de nulla persona singulatim dicitur, sed
omnibus simul; nec est substantiale, sed pluralitatem designat
personarum. Et ita quaedam sunt nomina in sancta Trinitate quae dicuntur
singulatim, et non conjunctim, ut Pater, Filius et Spiritus sanctus,
quae ad proprietatem referuntur: quaedam conjunctim, et non singulatim,
ut Trinitas; quaedam singulatim et conjunctim, ut Deus, omnipotens, et
similia.
|
|