|
Pertractatis partibus fidei adjiciendum videtur de prima rerum
creatione. Cum Plato dixerit tria esse principia; materiam, formam,
opificem: fides Catholica unum principium credit esse omnium rerum, Deum
scilicet cujus bonitas omnium rerum causa fuit. Cum enim summe bonus et
perfecte beatus aeternaliter esset, voluit aliquos esse participes suae
beatitudinis. Et quia non potest ejus beatitudo participari nisi per
intellectum, et quanto magis intelligitur tanto magis habetur; fecit
rationalem creaturam ut intelligeret, intelligendo amaret, amando
possideret, possidendo frueretur; et eam hoc modo distinxit, ut pars in
sui puritate permaneret scilicet angeli; pars corpori jungeretur ut
animae. Quaeritur cur ita factum sit; cum majoris dignitatis esset anima
si in sua puritate et simplicitate permansisset. Ad quod potest dici
quod licet anima dignior esset sine corpore; tamen corpori voluit Deus
eam sociari, ut in humana conditione ostenderet novum exemplum aeternae
unionis, quae est inter spiritum et Deum. Videbatur enim creaturae quod
non posset uniri suo Creatori. Sed cum spiritus (qui excellentior
creatura est) tam infimae creaturae sicut est corpus in tanta dilectione
uniatur, ut non possit coarctari ad hoc ut velit eam relinquere; patet
spiritum creatum eodem modo tam summo bono uniri posse. Ideo etiam
animae sunt associatae corporibus; ut in eis Domino famulentur, et verum
et summum bonum promereantur.
Cum itaque in angelos et homines distincta sit rationalis creatura;
primum de angelis agendum videtur. De quibus considerandum est quando
creati fuerint; ubi facti fuerint; quales etiam facti fuerint. Quaedam
auctoritates videntur velle quod ante omnem aliam creaturam facti sunt
angeli. Unde illud: Prior omnium creata est sapientia (Eccli. I); quod
de angelis dictum est. Cui videtur contrarium quod dicitur in Genesi: In
principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I). Si enim haec in
principio creata sunt, nihil ante coelum et terram factum est. Et in
propheta: Initio tu, Domine, terram fundasti (Psal. CI). Quare dicendum
videtur quod simul creata sit et angelica creatura et corporalis. Unde
illud Salomonis: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul (Eccli.
XVIII); id est spiritualem et corporalem naturam. Et ita non prius
tempore creati sunt angeli quam illa corporalis materia quatuor
elementorum. Tamen prima omnium creata est sapientia; quia si non
tempore praecedit, tamen dignitate. Hieronymus tamen in epistolam ad
Titum aliud videtur sentire dicens; sex millia necdum nostri temporis
implentur anni: et quantas prius aeternitates, quanta tempora, quantas
saeculorum origines fuisse arbitrandum est; in quibus angeli, throni,
dominationes servierunt Deo, et absque temporum vicibus atque mensuris
Deo jubente substiterunt? Cui auctoritati quidam adhaerentes dicunt cum
mundo tempus coepisse; quoniam non fuit mutabilitas ante mundum; et
tamen fuisse angelos astruunt immutabiliter et intemporaliter. Nos tamen
quod dictum est prius, magis approbamus; et quod Hieronymus dicit, ex
dictis. Origenis fuit, nec asserendo dictum est sed dubitando dixit,
inquirendo quantas aeternitates, etc., arbitrandum est prius fuisse,
etc.
Ubi facti fuerunt quaeritur. Et videntur auctores velle eos fuisse
factos in coelo. Unde in Evangelio: Videbam Satan sicut fulgur de coelo
cadentem (Luc. X). Nec appellamus hic coelum firmamentum quod secunda
die factum est, sed coelum empyreum; id est, splendidum quod statim
repletum est angelis, illam scilicet superiorem partem usque ad quam
machina illa elementorum adhuc indistincta porrigebatur. Simul enim, ut
diximus, creati sunt angeli et illa corporea materia. Unde Augustinus
exponit ita locum illum:
|
“In principio creavit Deus coelum et terram;”
|
|
coelum, id est angelos; terram, id est corpoream machinam, in cujus
superiori parte facti sunt coeli, id est angeli. Sed si in coelo erant;
quomedo, ut legitur in Isaia, diceret Lucifer; Ascendam in coelum, ponam
sedem meam ad aquilonem: et ero similis Altissimo? (Isa. XIV). Sed ibi
vocat coelum sublimitatem Divinitatis.
id est ad aequalitatem Deitatis.
|
|