CAP. II.---De statu angeli in principio creationis ejus.

Deinde restat videre quales facti fuerint. In prima conditione tria videntur esse attributa; essentia indivisibilis et immaterialis, et ideo indeficiens per rationem naturaliter insitam; intelligentia spiritualis; liberum quoque arbitrium, quo poterat sine violentia ad utrumlibet propria voluntate deflecti.

Solet a quibusdam quaeri utrum boni an mali, justi an injusti, beati an miseri creati sunt. Eos fuisse bonos in primo exordio creationis constare debet, id est sine vitio. Non enim creator optimus auctor mali poterat esse. Sed nec justi nec injusti tunc fuerunt, nec aliquam virtutem tunc habuerunt. Est enim omnis virtus meritum, et omne meritum ex libero arbitrio; sed liberum arbitrium semper est ad futurum et non est ad praesens et praeteritum. Quod enim est non potest tunc non esse; et quod non est non potest tunc esse: et ideo in potestate liberi arbitrii non est. Non igitur erat liberi arbitrii ut tunc essent boni, quod tunc erant ex creatione; vel mali, quod non erant, sed in posterum tantum. Sicut aliquis sedens in potestate habet ut stet; sed non tunc, non enim potest ut tunc stet; sed in futurum. Et ideo dicimus eos in principio creationis non habuisse aliquam virtutem vel justitiam, nisi acciperemus virtutem naturalem, ut ratio, ingenium et hujusmodi. Nec possumus dicere quod injusti essent; quia sine vitio erant. Et cum essent sine vitio, erant non miseri; cum poena non praecedat culpam, nec tamen beati; quia non sunt creati in beatitudine, sed ad beatitudinem. Si tamen aliqua auctoritas dicat eos in ipsa creatione justos vel injustos vel beatos fuisse, beatitudinem vel justitiam vocat illum statum sine miseria et sine vitio. Opponitur a quibusdam hoc modo: Si in principio creationis non habuerunt virtutes et beatitudinem, tunc fecit Deus eos imperfectos; sed non decuit eum qui summe potens est et perfecte beatus aliquid facere imperfectum. Sed potest dici quod erant perfecti; quoniam habebant quidquid habere debebant. Dicitur namque perfectum tribus modis: secundum tempus, secundum naturam et universaliter perfectum. Secundum tempus perfectum quod habet quidquid tempus requirit et convenit secundum tempus haberi; et hoc modo angeli erant perfecti; secundum naturam quod habet quidquid debitum est vel expedit naturae suae ad glorificationem; et hoc modo perfecti post confirmationem fuerunt angeli, quomodo et erunt sancti post resurrectionem. Universaliter et summum perfectum est cui nihil deest; quod est solius Dei