CAP. III. De statu angelorum statim post creationem eorum.

Quales fuerint angeli in creatione jam diximus. Statim autem post creationem quidam sunt conversi ad creatorem suum; quidam aversi. Converti ad Deum, fuit diligere; averti, odio habere. In conversis quasi in speculo lucere coepit Dei sapientia, qua ipsi illuminati sunt. Aversi excaecati sunt, nec reluxit in illis divina sapientia; quia aversi sunt a lumine, tanquam speculum a facie videntis. Sed illis stantibus et istis ruentibus discrevit Deus lucem a tenebris, lucem fecit et discrevit; quia quod boni erant donum fuit. Tenebras non fecit, sed discrevit ab eis lucem. Et ita angeli prius creati; unde dictum est: In principio creavit Deus coelum (Gen. I), id est angelos. Deinde formatis quando scilicet ad Creatorem sunt conversi. Unde dictum est: Fiat lux (ibid.).

Sed quaerendum est utrum aliquid collatum sit istis post creationem per quod diligerent? Quod ita est, scilicet cooperans gratia; sine qua non potest proficere rationalis creatura. Eadem enim cadere per se potest; sed proficere non potest nisi gratia cooperante. Unde videri potest quod non sit imputandum illis quod ceciderunt, sine gratia enim cooperante proficere non poterant; sed illa non est data, nec culpa eorum fuit quod non est data; quia in eis nulla culpa adhuc praecesserat. Ad quod potest dici quod quibus data est gratia illa, non fuit data ex merito, quia adhuc nullum erat meritum; sed quod aliis non est data, eorum culpa fuit; non quae praecessit tempore, sed in causa; quia sicut gratia in illis est causa meriti, et tamen tempore non praecessit meritum ipsum: ita in istis culpa fuit causa quare ex judicio Dei justo gratia non daretur, et tamen hoc non tempore praecessit illud; quia cum Deo omnia sint praesentia, non eget alicujus testimonio. Ut primum aliquis peccat juste potest eum judicare, non post sed simul; quod si placet differre, misericordia est. Illorum culpa in hoc potest considerari; quia licet sine gratia cooperante (quam nondum acceperat) non possent proficere, tamen per id quos eis collatum erat ex gratia creatrice, poterant non cadere. Nihil enim in eis erat quod ad hoc eos compelleret. Et si non declinassent propria voluntate; quod aliis datum est, daretur et istis.

Quaeritur utrum aliqua mora fuerit inter creationem eorum et casum? Ad quod potest dici quod non fuit mora; et tamen illud prius, istud posterius, sed sine intervallo. Non enim semper fuerunt mali, ut quidam dicere volunt pro illa auctoritate. Ab initio homicida fuit; et in veritate non stetit (Joan. VIII). Sed non dicitur in initio hoc fecit, sed ab initio, id est statim post initium; et in veritate non stetit; id est non permansit si in ea fuerit. Homicida potest dici sui ipsius, quia et ipse appellatur homo, ut: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII). Vel ut Augustinus exponit, ab initio, id est ex quo homo fuit, homicida fuit; quia eum per invidiam in mortem praecipitavit. Item dicit Augustinus super Genesimi Non frustra putari potest ab initio temporis diabolum superbia cecidisse, nec fuisse antea ullum tempus quo cum angelis sanctis pacatus vixerit et beatus; sed ab ipso primordio creaturae apostatasse. Quia ut ait Dominus, non stetit ab initio, ex quo ipse creatus est, qui staret si stare voluisset. Quae auctoritas supradicto modo potest exponi.