CAP. IV. De excellentia Luciferi ante lapsum, et poena post lapsum.

Inter eos qui ceciderunt unus fuit excellentior omnibus aliis, et non solum illis qui ceciderunt, sed et aliis omnibus eum fuisse excellentiorem videntur auctores velle. Quemadmodum Job dixit: Ipse est principium viarum Dei (Job XL). Et in Ezechiele: Tu signaculum similitudinis plenus scientia et perfectione decoris in deliciis paradisi (Ezech. XXVIII). Quod sic exponit Gregorius: Quanto in eo subtilior est natura; tanto in illo imago Dei similius insinuatur expressa. Item in Ezechiele: Omnis lapis pretiosus operimentum ejus (ibid.), id est omnis angelus operimentum ejus; quia, ut dicit Gregorius, in aliorum comparatione caeteris clarior fuit. Unde appellatus est Lucifer; quia non unus ordo sed unus spiritus putandus est. Quia, ut dicit Isidorus, postquam creatus est absque aliquo intervallo profunditatem suae scientiae perpendens in suum Creatorem superbivit, et ut dicitur in Isaia Deo aequari voluit, dicens: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum, et ero similis Altissimo (Isa XIV). Similis esse voluit; non per imitationem, sed per aequalitatem: et non solum aequalis, sed etiam quod superior esse voluit videtur auctoritas illa velle: Extollitur supra omne quod dicitur aut quod colitur Deus (II Thes. II).

Et quia contra Creatorem suum in tantum superbivit, dejectus est in istum caliginosum aerem cum omnibus illis qui ei consenserunt; et hoc ad nostri probationem ut sint nobis adminiculum exercitationis. Non est eis concessum habitare in coelo, quae est clara patria; nec in terra, ne homines nimis infestarent; sed in aere caliginoso qui est carcer eis usque in diem judicii. Tunc enim detrudentur in barathrum inferni secundum illud: Ite, maledicti, in ignem aeternum qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). Et sicut majoris scientiae sunt vel minoris, ita habent majores vel minores praelationes; quia quidam uni provinciae, quidam uni homini, quidam uni vitio praesunt. Unde dicitur spiritus superbiae, spiritus luxuriae. De hoc autem dubitatio est utrum modo omnes in isto aere sint usque in diem judicii; an aliqui eorum in inferno inferiori sint, quod de auctoritate non multum certum habemus. Quidam tamen volunt dicere quod Lucifer qui plus caeteris peccavit, statim illuc demersus sit; et etiam quidam ex aliis. Origenes etiam dicit quod illi qui a sanctis juste et pudice viventibus vincuntur, non habent potestatem amplius tentandi alios, sed statim illic demerguntur: quod satis verisimile est. Origenes: Puto etiam sane quod sancti repugnantes adversus illos tentatores et vincentes minuant exercitum daemonum velut quam plurimos eorum interimant; nec ultra fas sit ullum spiritum qui ab ullo sancto caste et pudice vivendo victus est, iterum impugnare alium hominem.

Sciendum quoque est quod boni angeli ita sunt confirmati per gratiam quod peccare non possunt; mali autem ita obstinati per malitiam quod bonum facere non possunt.

Ad hoc opponitur quod liberum arbitrium habent: ergo in utramque partem possunt flecti Sed inde non dicitur liberum arbitrium, ut in loco suo ostendemus, sed liberum, id est voluntarium; et boni non necessitate cogente, sed libera voluntate a malo abstinent; similiter et mali a bono. Item opponitur de hoc quod Hieronymus dicit: Solus Deus est in quem peccatum cadere non potest; caetera cum liberi arbitrii sint in utramque partem flectere voluntatem suam possunt. Sed qualiter hoc intelligendum sit, ex his verbis Isidori conjicere possumus. Angeli mutabiles natura; immutabiles gratia. Unde videtur concedendum: Boni angeli possunt peccare ex sua natura, id est, eorum natura non ad hoc repugnat, nec tamen concedendum est, boni angeli possunt peccare, sed potius non possunt peccare, id est gratia per quam sunt confirmati ad hoc repugnat. Et quanquam mali sint per malitiam obstinati, tamen vivacem sensum non amiserunt: Quia, ut dicit Isidorus, triplici acumine scientiae vigent; subtilitate naturae, experientia temporum, revelatione superiorum potestatum. Augustinus: Spiritibus malis quidam vera de temporalibus rebus nosse permittuntur, partim sensus subtilitate, partim experientia temporum callidiore propter tam magnam longitudinem vitae; partim a sanctis angelis quod ipsi ab omnipotente Deo discunt et jussu ejus sibi revelantibus. Aliquando autem idem nefandi spiritus etiam quae ipsius auctoris sunt velut divinando praedicunt. Quaeritur utrum praescii fuerint sui casus. Sed si suum casum praescierunt; aut vitare noluerunt, et ita stulti et maligni erant ante casum; aut vitare voluerunt, sed non potuerunt, et ita erant miseri antequam caderent. Propter haec inconvenientia dicit Augustinus super Genesim, eos sui casus non fuisse praescios.