|
Post supradicta videndum est quod Scriptura novem ordines angelorum
testatur esse in pluribus locis. Et inveniuntur in istis ordinibus tria
terna esse; et in unoquoque tres ordines, ut Trinitatis similitudo in
eis prae aliis creaturis impressa videatur. Sunt enim tres ordines
superiores, tres inferiores, tres medii. Superiores: seraphin, cherubin,
throni; medii: dominationes, potestates, principatus; inferiores:
virtutes, archangeli, angeli. Hic igitur videndum est quid appellemus
ordinem, et utrum ab ipsa creatione fuerit illa distinctio ordinum. Ordo
angelorum dicitur multitudo coelestium spiritualium qui intra se prae
aliis in aliquo dono assimilantur: ut seraphin qui prae aliis ardent
charitate; seraphin enim interpretatur ardens. Cherubim, qui prae aliis
in scientia eminent, cherubin namque interpretatur plenitudo scientiae.
Thronus interpretatur sedes. Throni ergo vocantur, ut Gregorius ait, qui
tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis sedeat Deus, et per eos
judicia sua decernat. Dominationes qui potestatem principatuum
transcendunt. Principatus vocantur qui sibi subjectis dum quae sunt
agenda disponunt: eis ad explenda divina mysteria principantur.
Potestates qui hoc potentius caeteris in suo ordine acceperunt, ut
virtutes adversae eisque subjectae earum refrenentur potestate ne
homines tentare valeant quantum desiderant. Virtutes dicuntur per quos
signa et miracula frequentius fiunt; archangeli qui majora nuntiant;
angeli qui minora nuntiant. Et quia majus donum est charitas quam
scientia; ideo superior caeteris ordo a digniori nomen accepit. Item
majus est scire quam judicare. Scientia namque informat judicium. Sic et
de aliis colligi potest per singula; et ita secundum excellentiam
donorum, assignatur excellentia ordinum. Et tamen sicut Gregorius ait:
Illa dona omnibus sunt communia. Omnes enim ardent charitate, et
scientia pleni sunt; sed quanto superiores, tanto excellentius prae
aliis ea possident. Gregorius:
|
“In illa summa civitate quisque ordo ejus rei nomine censetur, quam in
munere plenius accepit.”
|
|
Hic oritur quaestio hujusmodi. Si quisque ordo plenius possidet donum
illud a quo nominatur, tunc cherubin in scientia praeeminet omnibus; sed
qui magis diligit plus cognoscit (tantum enim cognoscitur quantum
diligitur Deus); igitur seraphin non solum in charitate, sed etiam in
scientia praeeminet. Unde quidam sic exponunt auctoritatem illam. Ejus
rei nomine ordo quisque censetur, quam in munere plenius accepit.
Plenius non ad omnes, sed ad inferiores intelligitur. Vel nos possumus
dicere quod illa comparatio fiat non ad angelos, sed ad alia dona. Sicut
enim in hominibus cum idem habeat plures virtutes; tamen unam plenius
aliis: ut Job patientiam, David humilitatem: ita et in angelis. Unde sic
exponi potest illa auctoritas: Ejus rei nomine censetur quam in munere
plenius accepit. Non plenius aliis angelis omnibus, sed aliis donis.
Hic restat inquirere utrum ordines isti a creatione sui fuerint. Quod
ita fuisse constat, cum auctoritas dicat de singulis ordinibus aliquos
cecidisse. Sed ex alia parte non potest dici quod tunc charitate
arderent. Non ergo videtur quod tunc esset seraphin. Ad hoc potest dici
quod, quamvis in principio creationis non arderent charitate, tamen in
hoc erat ille ordo discretus ab aliis, quia ad diligendum habilior
caeteris erat. Sicut enim videmus in corporibus quod in natura sua
quaedam sunt aliis magis solida et firma, magis etiam aliis munda et
clara; sic et in illis spiritualibus naturis convenientes eorum puritati
et excellentiae et in essentia et in forma differentiae gradus in ipso
conditionis exordio potuerunt esse, quibus alii superiores, alii
inferiores. Superiores qui natura magis subtiles, inferiores qui natura
minus subtiles, et sapientia minus perspicaces conditi sunt. Sed istas
discretiones invisibiles invisibilium solus ponderare potuit: Qui omnia
in numero et pondere et mensura fecit (Sap. XI).
Quaeritur an omnes ejusdem ordinis pares sunt et aequales. Quod
quibusdam visum est. Sed illud non potest stare cum Scriptura dicat
Luciferum cunctis aliis excellentiorem; quem constat fuisse de ordine
supremo, et tamen in ordine illo caeteris fuit excellentior. Sicut enim
omnes virgines unius ordinis sunt, et tamen alius excellit alium in
virginitate; sic et in angelis potest esse. Legimus quod decimus ordo de
hominibus impleri debeat. Mali enim angeli cum de singulis ordinibus
caderent, fecerunt unum ordinem; quia in malitia similes, licet
improprie in eis dicatur ordo. Et ille decimus ordo, ut Scriptura dicit,
de hominibus restauratur. Sed cum Gregorius dicat assumendos esse
homines in ordines angelorum; quidam in ordinem superiorum qui scilicet
magis ardent charitate; quidam in ordinem inferiorum qui scilicet minus
perfecti sunt; non videtur quod decimus ordo de hominibus fiat, sed
novem tantum remaneant. Ad quod potest dici quod secundum convenientiam
donorum quam habent cum angelis dicuntur assumendi in ordines angelorum;
sed secundum naturam quam habent differentem ab illis, alium ordinem
dicuntur facturi.
Et quamvis de hominibus restauretur quod lapsum est in angelis (propter
quod ait Apostolus: Proposuit Deus instaurare omnia in Christo quae sunt
in coelo et quae in terris (Ephes. I) non tamen intelligendum est quod
solummodo propter illos qui ceciderunt factus sit homo. Licet enim
angelus non cecidisset; homo non minus factus esset. Unde Gregorius
dicit quod non sunt homines electi juxta numerum eorum qui ceciderunt;
sed juxta eorum numerum qui permanserunt. Gregorius: Quia superna
civitas ex angelis et hominibus constat, ad quam tantos humani generis
credimus conscendere, quantos illic contigit angelos remansisse, sicut
scriptum est: Statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei.
|
|