CAP. VI. De missione angelorum.

Videntur quaedam auctoritates velle quod non omnes angeli mittantur. Ut in Daniele: Millia millium ministrabant ei; et decies millies centena millia assistebant ei (Dan. VII). Dionysius: Superiora illa agmina ab intimis nunquam recedunt, quoniam ea quae praeeminent usum exterioris officii nunquam habent. Istis auctoritatibus dicunt quidam quod non mittuntur nisi inferiores. Sed eis opponitur illud quod Isaias dicit: Volavit ad me unus de seraphim (Isa. VI). Quod ita solvit Dionysius: Hi spiritus qui mittuntur sortiuntur eorum vocabulum quorum gerunt officium. Unde dicunt illum angelum qui missus est ad Isaiam ut mundaret labia prophetae, de ordine inferiorum fuisse; sed appellatum seraphin, quia veniebat incendere et consumere delicta prophetae. Item dicit Apostolus: Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi (Hebr. I). Unde videtur quibusdam quod omnes mittantur; et quod ille qui missus est ad annuntiandum sanctum sanctorum fuerit de supremo ordine. Si opponitur. Quare ergo non omnes appellantur angeli; sed duo tantum inferiores ordines? Quia saepius et quasi ex officio injuncto hoc habent illi duo ordines. Nec debet indignum videri si etiam superiores mittuntur; cum et ille qui Creator est omnium ad haec inferiora descenderit. Unde videtur quod Michael, Gabriel, Raphael de superiori ordine sint. Nec sunt nomina ordinum sed spirituum. Michael interpretatur quis ut Deus; Gabriel, fortitudo Dei; Raphael, medicina Dei. Dicit Scriptura quod angeli sunt deputati ad custodiam hominum, ut in Evangelio: Angeli eorum semper vident faciem Patris (Matth. XVIII). Gregorius etiam dicit quod quisque habet unum bonum angelum sibi ad custodiam deputatum; et unum malum ad exercitandum. Cum enim omnes boni angeli desiderent bonum nostrum et communiter saluti omnium studeant; ille tamen qui deputatus est alicui ad custodiam, eum potius ad bonum hortatur, sicut legimus de angelo Tobiae, de angelo Petri in Actibus apostolorum. Similiter et mali angeli cum desiderent malum omnium, tamen magis incitat eum malus angelus qui permissus est ei ad tentandum

Sed dubium est nec de Scriptura habemus determinatum utrum pluribus unus sit datus ad custodiam, an singuli singulis. Sed cum electi tot sint quot et boni angeli sunt; plures constat esse inter bonos et malos homines quam boni angeli sunt. Quomodo ergo singuli et boni et mali homines habent singulos sibi ad custodiam legatos?

Praeterea sciendum est quod cognitio angelorum usque ad judicium augeri potest. Unde illud quod in Isaia Domino ascendente angeli quaerunt: Quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra? (Isa. LXIII.) Et in psalmo: Quis est iste rex gloriae? (Psal. XXIII.) Itaque dici potest quod eorum cognitio non decrescit, quia nihil obliviscuntur cum sint confirmati per gratiam; sed potest crescere usque ad futuram consummationem, quando fixi et immobiles erunt in eo quod scient, ut nec plus nec minus scire possint.

Ad hoc quod diximus angelorum cognitionem augeri posse, videtur oppositum quod dicit Isidorus: Angeli in Verbo Dei sciunt omnia antequam fiant. Gregorius in libro Dialogorum: Quid est ibi quod nesciant ubi scientem omnia sciunt? Sed potest dici quod, etsi videant (imo habent eum in quo omnes thesauri sapientiae sunt (Coloss. II) non tamen ibi cognoscunt nisi quantum ipse vult eis aperire; et tamen dicuntur omnia scire, id est nihil ignorare. Nihil enim ignorat qui scit quidquid scire debet, et quidquid Deus vult eum scire. Per omnia enim voluntas eorum divinae concordat voluntati; nec aliud volunt scire nisi quod eos scire cognoscunt Deum velle. Meritum angelorum dicitur esse in hoc quod desiderant bonum nostrum et nostro profectui student. Unde Apostolus: Et angeli nostri sunt (Hebr. I).