TRACTATUS TERTIUS. DE CREATIONE ET STATU HUMANAE NATURAE


CAP. I. De operibus itaque sex dierum.

Sicut diximus: In principio creaturarum creavit Deus coelum, id est angelos; et terram (Gen. I), scilicet illam materiam quatuor elementorum adhuc confusam, quae dicta est chaos: et hoc fuit ante omnem diem. Restat igitur videre quomodo per sex dies illam materiam distinxit. Sicut in Genesi dicitur: Prima die facta est lux (ibid.). Quidam expositores dicunt quod lux illa fuit quoddam splendidum corpus quasi lucida nubes quaedam, quae sicut sol circumferebatur ortu et occasu suo diem et noctem faciens. Alii dicunt, quod lux illa quae facta est prima die, fuit angelica creatura ad Creatorem conversa, sicut jam diximus; secunda die firmamentum factum est, ut divideret aquas ab aquis. Beda dicit quod firmamentum sit de aquis consolidatis quasi crystallinus lapis; quod satis verisimile est cum et color ejus indicet hoc. Quidam tamen expositores videntur velle, quod igneae naturae sit. Quod aquae super firmamentum sint; et in Genesi (cap. I) habetur, et etiam in Propheta: Aquae quae super coelos sunt benedicite Domino (Psal. CXLVIII). Quales sint aquae illae nobis non est certum. Sed ut dicunt expositores, vel glacialiter solidatae sunt; aut vaporaliter suspensae ad similitudinem vaporis, id est fumi, quod verisimile est. Tertia die congregatae sunt aquae in locum unum et apparuit arida (Gen. I). Quarta die facta sunt luminaria (ibid.), ut essent in signa et tempora; id est ut per ea distinctio temporum fieret. Ex quo enim creatura fuit et tempus fuit; quia non potuit creatura esse sine mutabilitate, et ubicunque motus est, ibi prius et posterius. Nec aliud est tempus nisi mora de illo quod prius est, in id quod posterius. Sed ante luminaria non erat illa distinctio temporis; quae modo est per solem et lunam et stellas. Quinta die produxit aqua pisces et volatilia. Unde illud: Partim remittis gurgiti, parlim levas in aera. Sexta die produxit terra animalia diversi generis; et in eadem die post omnia factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei. Et merito factus est homo post omnia; qui omnibus praeferendus erat. Sicut processimus, videtur ista series et plures expositores velle ut scilicet ante omnem diem illa informis materia facta fuerit, sicut diximus, simul cum angelis; postmodum per sex dies ex illa materia genera rerum sint distincta. Quibusdam tamen videtur quod non per intervalla temporum factae sunt illae distinctiones rerum, sed simul. Sed cum Moyses loqueretur rudi populo et carnali, oportebat eum loqui de Deo sicut de homine aliquo qui opera sua per moras temporum format et perficit. Unde Augustinus: Quod a Deo potuit simul fieri, ab homine simul non potuit dici. Nec nos negamus quin Deus illud potuisset fecisse si ei placuisset. Nec Augustinus illud asserit, sed dicit: Potuit simul fieri. Item Augustinus: Quia illud unde fit aliquid, etsi non tempore, tamen origine prius est quam illud quod inde fit; potuit Scriptura dividere loquendi temporibus, quod Deus faciendi non divisit temporibus. Qui istis auctoritatibus adhaerent, illos sex dies appellant sex operum distinctiones: quae secundum eos simul facta sunt, sed ordine dici oportuit. Prima tamen sententia est probabilior.

Septima die requievit Deus ab omni opere quod patrarat (ibid.); quia non fecit postea nova genera rerum. Sed opponitur illud quod dicitur in Evangelio: Pater meus usque modo operatur et ego operor (Joan. V). Operatur enim quotidie novas animas creando; propagando etiam unum de alio. Sed hoc non est facere nova genera rerum. Licet enim modo creatur anima nova, nihil tamen novum additur, cum et prius anima fuerit. Alia littera in Genesi dicit: Requievit Deus die sexta. Sed utrumque verum est; et quod ille die sexta requievit; quia in sex diebus omnia complevit; et quod die septima requievit, quia sexta die consummata et septima inchoata a generibus rerum distinguendis cessavit.

Hic potest quaeri, cum in sex diebus omnia compleverit opera, et post illos sex dies nihil novi addiderit; quare procedimus numerando dies usque ad septimam. Si dicitur quia septima est alia ab illis; sic et octava alia ab illis, et nona, et sic de aliis. Sed non sunt aliae in distinctione rerum; similiter et septima alia non fuit in distinctione rerum; quia non fuit in ea alicujus operis distinctio facta; sicut in illis sex; facere enim septimam diem, non fuit facere aliud genus rerum, quia jam praecesserat dies. Ad quod potest dici quod licet in septima die non fuerit aliquod opus factum, tamen fuit ibi aliquis status rerum scilicet consummatio omnium, et ideo usque ad eam procedimus, et post eam statim reincipimus.