CAP. X. Quare peccatum primi hominis posteris imputetur.

Post peccatum primi hominis et poenam quam assignavimus, quam inde incurrit, videndum est quare imputetur posteritati ejus. Omnes enim qui ab eo per concupiscentiam descendunt, obnoxii sunt illi peccato, et pro illo rei sunt originalis peccati. Ad quod potest dici quod ideo imputatur omnibus, quia omnes illud commiserunt, ut Apostolus dicit: In quo omnes peccaverunt (Rom. V), quod ita potest exponi: In eo omnes peccaverunt, id est peccato rei tenentur. Ut enim dicit Apostolus: Per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi (ibid.). Quod inde est quia per legem peccati ab eo descendunt. Non ideo imputatur eis quia in eo tunc fuerunt originaliter, cum et Christus secundum carnem in eo tunc fuerit; sed quia per concupiscentiam quae venit de peccato illo inde descenderunt. Et ita potest dici quod ideo imputatur toti posteritati; quia in effectu hujus peccati, id est in lege peccati de hoc veniente, concipiuntur, videlicet in concupiscentia. Furtum, homicidium et caetera non imputantur posteris; quia non fit ipsa generatio secundum effectus illorum, id est secundum motum de illis venientem. Solet a quibusdam praedicta quaestio sic solvi: Ideo illud peccatum omnibus imputatur posteris et non alia, quia illud peccatum in paradiso commissum gravissimum fuit; quia ignorantia non induxit eum ad peccandum, nec fragilitas carnis; quia ante peccatum neutrum fuit in eo. Unde adeo maximum fuit illud peccatum quod etiam naturam mutavit. Tota enim natura hominis per peccatum illud corrupta fuit. Augustinus De civitate Dei: Tanto majore injustitia violatum est illud mandatum, quanto faciliore potuit observantia custodiri. Nondum voluntati cupiditas resistebat, quod de poena transgressionis secutum est postea. Sed non videtur absolute concedendum quod illud peccatum gravius omnibus aliis fuerit; cum legatur: Qui peccat in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro (Matth. XII; Luc. XII; Marc. III). Sed illud peccatum primis parentibus postea fuisse condonatum dicunt auctores. Augustinus in libro De baptismo parvulorum: Sicut illi primi homines postea juste vivendo, unde merito creduntur per Domini sanguinem ab extremo liberati supplicio, non tamen illa vita meruerunt ad paradisum revocari; sic et caro peccati etsi remissis peccatis homo in ea juste vixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti quam traxit a propagine peccati. Ad hoc quod diximus in Adam fuisse omnes, solet sic opponi: Sic omnes qui descenderunt a Cain in Adam fuerunt, per illam substantiam quam accepit Cain in primis parentibus, ibi exstiterunt; sed in illa particula quae in Cain fuit propagata non tot atomi fuerunt quot homines ab eo descenderunt; unde non videtur verum quod substantia uniuscujusque fuerit in primo parente. Ad quod potest dici quod quamvis illa particula primum fuerit valde parva, tamen nulla substantia exteriori in eam transeunte augmentata est, et facta est magna; tanta scilicet quanta in resurrectione erit. Fomentum enim habet a cibis; sed non transeunt cibi in ipsam humanam substantiam; quod ita probari potest: Puer qui ea moritur die qua nascitur, in illa natura resurget quam habiturus erat si viveret usque ad plenam aetatem nulla aegritudine vel vitio corporis impediente. Unde apparet quod etiam si viveret non aliunde sumerentur partes illius substantiae; sed in se augmentarentur sicut costa de qua facta est mulier, et sicut quinque evangelici panes. Nec tamen negamus quin cibi et in humores et in carnem transeant: unde quidam homines grossiores sunt quam debeant: sed illa superfluitas non erit in resurrectione, quia non est de veritate humanae naturae. Veritas humanae substantiae dicitur quod in primis parentibus fuit; et illud solum in resurrectione erit. Sed illae partes quae de cibis fiunt, et in quas transeunt, tanquam superflua deponentur.