CAP. XI. Quid sit peccatum originale.

Deinceps inquirendum est quid dicatur originale peccatum, et quare originale dicatur. Quidam dicunt quod originale peccatum sit debitum quo tenentur omnes pro peccato primi hominis; quia pro illo omnibus debetur poena aeterna nisi per gratiam liberentur. Isti dicunt quod originale peccatum non sit peccatum; sed si Scriptura quandoque vocat illud peccatum, astruunt quod ibi peccatum pro poena peccati accipitur; et sicut pro peccato parentis quandoque exsulant filii secundum justitiam saeculi, ita ex justitia Dei omnes tenentur rei pro peccato illo; et ita secundum istos in anima pueri nullum peccatum est. Quia dicunt ipsi: Si anima pueri nunquam peccavit, non est in ea peccatum; et tamen concedunt quod in ea est originale peccatum, quia tenetur debito peccati. Sed plane contra Apostolum loquuntur isti, cum Apostolus dicat: Per inobedientiam unius, peccatores constituti sunt multi (Rom. V). Ecce quod Apostolus vocat eos peccatores antequam regenerentur; sed si tantum esset poena et non culpa in istis, ut ipsi aiunt, non peccatores essent. Item dicit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors (Ibid.). Aliud peccatum quod intravit; aliud ipsa poena quae innuitur in verbis Apostoli. Alii dicunt quod originale peccatum sit inobedientia; et haec inobedientia in omnibus est antequam renascantur. Sed non videtur quod puer inobediens sit; quia nihil unquam fuit ei imperatum. Et qui nondum potest ratione uti, quomodo aut obediens aut inobediens potest dici? Inobedientia namque voluntatis est ut obedientia; sed peccatum originale non est voluntarium. His itaque omissis, dici potest quod originale peccatum est concupiscentia mali et ignorantia boni. Unde Augustinus in libro De correptione et gratia: Sunt omni homini ista duo poenalia: ignorantia et difficultas. Ex ignorantia error, ut probet falsa pro veris; ex difficultate cruciatus, ut resistente et torquente dolore carnalis vinculi non possit a libidine temperare. Sed potest opponi: cum anima pueri nondum aliquid velit vel nolit, quomodo concupiscentiam mali habet? Vitium est in ea non actus, quod probatur: cum venerit ad annos discretionis, tunc concupiscit malum et dimittit bonum.

Similiter opponitur: Cum nondum aliquid debeat scire, quomodo ignorantiam habet? Sed sicut in oculo caeci in nocte vitium caecitatis est, sed non apparet, nec discernitur inter videntem et caecum nisi luce veniente; sic et in puero vitium est, sed nondum apparet, sed veniente tempore in quo deberet bonum concupiscere, malum ignorare, ignorat bonum et concupiscit malum. Item opponitur: In baptismo remittitur peccatum originale, sed post baptismum remanet concupiscentia mali, et caetera; et ita non videtur quod in baptismo remittitur peccatum originale. Sed, ut dicit Augustinus: Licet remaneat concupiscentia post baptismum, non tamen ad reatum; quia his qui renati sunt non imputatur, sed hoc est remitti peccatum originale, non imputari. Licet enim concupiscentia carnis sit in baptizato, tamen non imputatur ei nisi eat post concupiscentias. Quod si fiat, non jam originale, sed actuale est. Augustinus De nuptiis et concupiscentia: Ex hac carnis concupiscentia (quae licet in regeneratis jam non reputatur in peccatum) quaecunque nascitur proles obligata est originali peccato. Et paulo post: Dimittitur concupiscentia carnis in baptismo, non ut non sit, sed ut peccatum non imputetur: hoc est enim non habere peccatum, non esse reum peccati. Item: Quo modo alia peccata praetereunt actu et remanent reatu, ut homicidium et similia; ita et econtrario fieri potest ut concupiscentia praetereat reatu et remaneat actu. Ecce ex his auetoritatibus patet concupiscentiam mali esse peccatum originale, sub qua continetur ignorantia boni, quoniam ex ea est. Nisi enim praecessisset concupiscentia mali, non esset secuta ignorantia boni. Et inde est quod quandoque reperimus in sacra Scriptura pluraliter peccata originalia, quia diversa sunt ignorantia boni et concupiscentia mali: quandoque singulariter reperimus peccatum originale; quia, sicut diximus, unum istorum ex altero est. Unde et sub eo vel in eo continetur.