CAP. XII. De ratione originalis peccati.

Post hoc videndum est quare dicatur illud peccatum originale. Ideo scilicet quia ab origine trahitur; id est a parentibus, quando generatur, aliquis traducit ipsum peccatum. Unde David: In peccatis concepit me mater mea (Psal. L). Hic potest opponi hoc modo: Cum aliquis generatur, sola caro a parentibus propagatur; quoniam, ut superius diximus, animae non sunt ex traduce; etiam in ipsa propagatione carnis nondum infunditur anima, ut philosophi dicunt, sed jam effigiato corpore. Id quod Moyses in Exodo manifestissime ostendit, dicens: Si quis percusserit mulierem praegnantem et abortivum fecerit, si adhuc informatum fuerit, multabitur pecunia; quod si formatum fuerit, reddet animam pro anima (Exod. XXI): formatum intelligit jam animatum. Quod si in ipsa propagatione transmittitur a parentibus peccatum originale, videtur quod in eo sit peccatum originale quod propagatum est. Sed illud adhuc inanimatum est, et omne peccatum animae est; quomodo ergo in illo semine peccatum poterit esse? sicut enim virtus in anima, ita et omne peccatum. Ad quod potest dici quod non solum anima obnoxia est vinculo originalis peccati, sed etiam caro; non quod sit in carne illud peccatum, sed ex corruptione carnis illud contrahit anima: nisi enim caro in concupiscentia traduceretur, illo peccato anima non teneretur. Unde invenitur quod Christus non habuit carnem peccatricem, sed similem carni peccati (Rom. VIII); quia illa caro non ex concupiscentia viri de matre fuit propagata, sed operatione Spiritus sancti. Caeteri habent carnem peccatricem; non quod in carne sit peccatum, sed causa peccati. Augustinus De fide ad Petrum: Dum sibi invicem vir et mulier miscentur ut filios generent, sine libidine non est parentum concubitus: et ob hoc filiorum eorum ex carne nascentium non potest sine peccato esse conceptus, ubi peccatum in parvulos non transmittit propagatio, sed libido. Apparet itaque quod in ipsa conceptione transmittatur peccatum originale; quia nisi conceptio sic fieret in carne, anima ex carnis unione concupiscentiam non contraheret.

Si quaeratur quid sit illa corruptio quam in carne diximus esse, utrum peccatum sit an non? potest dici peccatum, id est poena peccati, scilicet sicut solemus accipere peccatum culpam; sed ipsa peccatum non dicetur. Sed quod in carne corruptio peccati sit, per effectum potest sciri, ut in vase scitur esse vitium per hoc quod reddit vinum acidum.

Item solet quaeri: Cum parentes alicujus per baptismum mundati sunt a peccato originali, quomodo potest filius contrahere peccatum illud? Quod Augustinus in libro De baptismo parvulorum his similitudinibus ostendit: Quo modo praeputium per circumcisionem aufertur, manet tamen in eo quem genuerunt circumcisi; quo modo et palea quae humano opere tanta diligentia separatur, manet tamen in fructu qui de purgato tritico nascitur: ita peccatum quod mundatur per baptismum, manet in eis quos genuerunt baptizati. Item in eodem: Ex hoc enim gignit quod adhuc vetustum trahit, non ex hoc quod in novitate promovit eum inter filios Dei. Non enim generant parentes filios suos secundum generationem illam qua denuo sunt nati; sed potius secundum eam qua carnaliter et ipsi primum sunt generati.

Praeterea solet quaeri qua justitia teneatur peccato illa anima innocens a Deo creata, cum non sit in potestate ejus illud vitare. Non enim est in potestate liberi arbitrii illud vitare vel non, cum nondum utatur libero arbitrio, et cum non sit prius in corpore illo quam sit obnoxia illi peccato. Quod ita solvunt quidam: Ideo anima illa, quamvis ex traduce non sit, sed noviter a Deo creata et munda, rea est illius peccati, quia cum infunditur corpori, invenit illud corpus aptum et idoneum ad peccandum, et in hoc delectatur, et ex hac tali delectatione contrahit peccatum illud. Sed si hoc esset, non originale, sed actuale dici deberet. Si enim ex delectatione est hoc peccatum, non est alienum sed propriae voluntatis: cum Augustinus et alii vocent illud alienum. Augustinus in libro De baptismo parvulorum: Manifestum est alia esse unicuique propria peccata in quibus ii tantum peccaverunt quorum sunt peccata; aliud illud unum in quo omnes peccaverunt. Itaque dicendum putamus occultam esse Dei justitiam qua illius peccati anima tenetur rea, quod non est in potestate sua vitare, et quod ipsa propria voluntate non commisit. Ut enim Apostolus dicit: Incomprehensibilia sunt judicia Dei, et investigabiles viae illius (Rom. X).

Solet etiam quaeri utrum voluntarium sit an necessarium illud peccatum. Sed quod non sit voluntarium constat per supradicta. Iterum si dicatur necessarium, non debet imputari. Et ideo voluit dicere quidam quod nec necessarium nec voluntarium. Propheta tamen dicit: De necessitatibus meis erue me, Domine (Psal. XXIV). Unde non videtur absurdum quod dicatur necessarium.

Si quis iterum quaerit: Cum Deus qui facit animam ipsam immaculatam, sciat eam ex corpore maculam contrahere peccati, et quandoque ante baptismum separatum iri morte ab ipso corpore, et sic damnari; quare eam corpori conjungit? Respondemus hoc idem quod superius: scilicet occultam Dei justitiam esse.

Solent quidam sic opponere: Cum anima in corpore creetur, nec prius sit in corpore quam in illo peccato teneatur: igitur cum primum est, maculam peccati habet. Itaque nunquam talis est qualis creatur a Deo. Creatur namque a Deo innocens; sed nunquam innocens est cum sit maculata cum primum est creata. Sed dicendum quod Deus creat eam mundam, id est ex creatione nullam maculam habet: et ita talis est quantum ad creationem, qualem creat eam Deus. Semper est enim bona et munda quantum ad creationem.

Propterea solet quaeri an sint omnes animae ex creatione aequales; an sint aliae aliis excellentiores, sicut et in angelis fuit? Et videtur pluribus quod ex ipsa creatione una sit habilior ad intelligendum et memoriter retinendum quam alia: quod satis probabile est.

Opponitur: Quod si decedant a corpore ante baptismum, aequalem habent poenam; si statim post baptismum, aequalem habent coronam, et ita videtur quod in ipsa creatione indifferentes sint. Sed, sicut nos jam diximus in Tractatu liberi arbitrii, ea quae sunt ex ipsa creatione, ut ingenium, memoria, nec plus nec minus beatum constituunt, vel poena dignum faciunt.