CAP. XIII. De peccato actuali.

Postquam de originali peccato diximus, adjiciendum videtur de actualibus, de quibus primum videndum est quod non imputantur posteris, juxta illud Ezechielis: Non ultra erit istud proverbium in Israel: Patres nostri manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt (Jerem. XXXI; Ezech. XVIII). Anima quae peccaverit ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris (Ezech. XVIII). Ad hoc videtur contrarium quod dicitur in Exodo: Ego reddo iniquitatem patris in filios usque in tertiam et quartam generationem iis qui oderunt me (Exod. XX; Deut. V). Sed, sicut Hieronymus dicit, hoc dictum est de filiis imitantibus patrum mala; quod innuitur per finem illius auctoritatis, iris qui oderunt me. Si enim filius non imitatur peccata patris, non inde punietur.

Opponitur: Si de imitantibus illud intelligendum est, quare solummodo usque in tertiam et quartam dixit, cum omnes qui imitantur peccata parentum, in qualibet generatione sint, illis teneantur? Quod ita sancti solvunt: Ideo dictum est, in tertiam et quartam, quia usque ad quartam magis solet evenire ut filii imitentur facta parentum, cum adhuc eis nota et velut praesentia sint. Augustinus de temporali poena illud exponit; quia in ultione parentum puniuntur saepe filii temporaliter pro peccatis parentum, ut caeci nascantur, vel claudi post ortum fiant, vel quavis alia poena afficiantur. Sed in futuro, sicut Apostolus ait, unusquisque onus suum portabit (Galat. VI). Hieronymus super Ezechielem dicit in nobis esse quasi patrem suggestionem carnis, filium primum impulsum cogitationis ad peccandum; et haec est prima proles. Nepos, si decreverit facere vel opere compleverit. Pronepos, si non solum fecerit quod malum est; sed etiam in suo scelere glorietur, et haec est quarta generatio: non quod tres praecedant generationes; sed dicitur quarta a primo motu (qui est quasi pater) posita. Deus ergo primum et secundum stimulum, scilicet cogitationes (sine quibus nullus esse potest), non punit ad damnationem; sed tertiam et quartam generationem, quae sunt peccata ad mortem. Ad probationem cujus rei, quod scilicet primus motus non punitur, Cham peccante dum irrideret nuditatem patris, non ipse qui risit, sed filius sententiam suscepit: Maledictus, ait, Chanaan, servus erit fratrum suorum (Gen. IX). Quae enim justitia est ut pater peccaverit et in filium sententia proferatur, nisi fieret propter hujuscemodi significationem?