CAP. XIV. De peccato in generali.

Assignavimus differentiam inter originale et actualia peccata, nunc indifferenter de peccato dicendum est. De quo haec quatuor inquirenda sunt: quae sit causa peccati, quid dicatur peccatum esse, et quare, et in quibus modis dicatur fieri. Causa enim omnis peccati est voluntas a Deo deficiens. Augustinus: Omnium bonarum rerum causa est Dei bonitas; malorum vero causa est deficiens a Deo et mutabilis voluntas, prius angeli, deinde hominis. Si quaeratur quid sit peccatum vel malum, potest responderi: Nihil, juxta illud: Omnia per ipsum facta sunt; et sine ipso factum est nihil (Joan. I). Ut enim dicit Augustinus: Malum nihil aliud est quam privatio boni. Itaque malum non est aliquid, sed alicujus privatio. Quidquid enim est vel opus Dei est, vel opus hominis imitantis Deum. Quod peccatum non sit opus Dei manifestum est; nec opus hominis imitantis Deum, quia per peccatum recedit a Deo. Illud enim potest dici opus imitantis Deum, quod operando non recedit a Deo, ut domum, et similia. Quasi subtiliter volumus haec pensare, potest dici quod quidquid est, opus Dei est. Operatur namque Deus duobus modis: quaedam per se, sicut naturalia; quaedam per servos suos, sicut artificialia. Cum ergo per servos suos illa faciat, constat eum et ipsa facere. Unde potest dici quod quidquid est, opus Dei est; sed malum Dei opus non est, nec igitur aliquid est. Sed malum cum nihil sit, quomodo potest bonum corrumpere? Augustinus: Abstinere a cibo non est aliqua substantia: et tamen substantia corporis, si omnino abstineatur a cibo, languescit et frangitur. Sic non est substantia peccatum; sed Deus substantia est, ut verus cibus rationalis creaturae. Sed cum malum dicatur privatio boni, videndum est cujus boni. Ad quod videndum est quod bonum differenter dicitur. Deus est summum bonum, cujus essentia bonitas est. Idem est ei bonum esse quod esse. Itaque sicut non potest non esse, cum ipse careat principio et fine; sic non potest non esse bonus, cum essentia ejus bonitas sit, et ideo hujus boni nulla potest esse privatio. Creaturae dicuntur bonae participatione; et ideo possunt privari a bono suo. Et sicut sunt duae creaturae, spiritualis et corporalis, ita duplex bonum creaturae. Aliud namque bonum est spiritualis creaturae, aliud corporalis. Bonum spiritualis creaturae maxime consistit in duobus: in cognitione veritatis et in amore virtutis. Bonum corporeae creaturae est vel in ipsa vel extra ipsam. Bonum in ipsa, integritas est sensuum et affectionum secundum quinque sensus; bonum extra ipsam, ordinata distributio in creaturis. Quod enim haec corrumpuntur vel emendantur, pro homine est; et quidquid bonum est vel malum, homini bonum est vel malum.

Triplex itaque est bonum hominis: aliud extra ipsum, quod scilicet est in creaturis; aliud in ipso. Et quod in ipso, aliud in anima, aliud in corpore. Et ita triplicia sunt mala. Universaliter enim cujuslibet boni privatio malum dicitur; sive illius boni quod est in anima, sive illius quod est in corpore, sive illius quod est in creaturis: sed cum unumquodque istotorum malum sit, aliud est culpa, aliud est poena et non culpa, aliud nec culpa nec poena, sed ad poenam. Illius namque boni quod in anima est, corruptio et peccatum est et culpa. Boni siquidem hujusmodi incorruptione vivimus Deo, corruptione elongamur a Deo. Sicut diximus, in duobus praecipue bonum animae consistit: quae sunt cognitio veritatis et amor virtutis. Cognitionis corruptio ignorantia potest dici. De qua Apostolus: Qui ignorat ignorabitur (I Cor. XIV). Amoris corruptio, cupiditas, quae est radix omnium malorum (I Tim. VI). Et quanto magis crescit haec ignorantia et cupiditas, tanto magis bonum animae corrumpitur, et secundum hoc anima dicitur corrumpi. Cum anima enim sit substantia incorporea, secundum substantiam sui non potest corrumpi, sed secundum bonum quod participat.

Hic potest quaeri in quo amplius corrumpi potest anima, postquam caret illis duobus, cognitione scilicet veritatis, et amore virtutis. Cum enim non sit ibi nisi substantia ipsa et vitium, sicut in daemonibus vel in malis hominibus; cum iterum peccant cujus boni dicetur corruptio ipsum peccatum? Aliud bonum ibi non est nisi ipsa natura quae deformata est; sed ipsa non potest corrumpi secundum essentiam, quia simplex et incorporea est, nec virtus in ea est quae possit corrumpi. Unde ergo privari potest? Oculus namque postquam semel privatur visione, non potest amplius privari. Ad quod potest dici quod quanto magis diligit injustitiam, tanto magis privatur justitia, non amittendo justitiam quam non habet, sed habilitatem recuperandi eam, quae utique bonum est. Quanto enim injustior, tanto magis a justitia recedit, ita et in aliis. Sicut aliquis infirmus quanto magis infirmatur, tanto magis sanitate privatur; non amittendo sanitatem quam non habet, sed quia ab ea amplius elongatur: illa etiam bona naturalia quae adhuc habet anima ut ratio, ingenium, memoria, et caetera; tanto amplius deteriorantur et obtenebrantur, quanto magis anima peccatis deformatur.