|
Nunc dicendum videtur in qua natura peccatum dicatur esse, verum in
spirituali, an in corporali, an in utraque. Sed, ut jam diximus, non
quaelibet corruptio boni peccatum est, sed illius boni tantum quod est
in spirituali natura. Apparet itaque quod in sola spirituali natura
culpa vel peccatum potest esse; nec negamus quin etiam in corporea
natura malum sit. Unde in propheta: Non est malum in civitate quod
Dominus non faciat (Amos, III). Sed malum vocat poenam, non culpam, ut
infirmitates et hujusmodi. Et cum natura omnis bona sit sive corporalis
sive spiritualis, constat non esse malum nisi in bono. Unde Augustinus:
Nullum est quod dicitur malum si nullum sit quod dicitur bonum, nec
malum potest esse nisi ubi est aliquod bonum. Item Augustinus: Quid est
malus homo nisi mala natura? quia homo natura est; et si homo aliquod
bonum est quia natura est, quid est malus homo nisi malum bonum? sed
bonum quia homo, malum quia iniquus. Qui ergo dicit quod malum est
hominem esse, aut quod bonum est iniquum esse, incidit in illud: Vae iis
qui dicunt bonum esse malum et malum esse bonum (Isa. V). Hic videndum
est utrum mali actus debeant dici peccata an non. Quidam dicunt quod
omnes actus indifferentes sint, ut nec boni nec mali dicantur quantum ad
se; sed dicitur bonus actus, quia fit bona intentione, malus quia mala
intentione. Ut occidere hominem zelo justitiae bonum est, ex odio malum
est: per se nec bonum nec malum. Unde Ambrosius: Affectus tui operi tuo
nomen imponunt. Cui sententiae sic opponitur: Si omnis actus indifferens
est, tunc adulterari et pejerare actus indifferentes sunt; sed isti
actus non possunt nisi mali esse: igitur non omnis actus est
indifferens? Quod ita ipsi solvunt: Adulterari et pejerare, nec tamen
actum notant sed et vitium; et ideo quamvis haec non sint indifferentia,
non tamen minus actus ille, scilicet agere cum muliere et jurare,
indifferentes sunt. Itaque secundum actus istos non sunt peccata. Nec
ideo dicitur occidere hominem malus actus quia peccatum est; sed quia
mala intentione procedit: sic et in aliis. Sane tamen potest dici quod
malus actus peccatum sit: sub hoc sensu occidere hominem peccatum est,
id est actus peccati. Duo enim, ut Augustinus dicit, considerantur in
peccato: actus et reatus. Actus in opere, reatus in voluntate. Ut in hoc
peccato quod homicidium est reatus est ipsa voluntas, vel vitium
voluntatis: qua manente homo reus est sive sit actus sive nondum fuerit,
sive jam praeteritus fuerit; et utrumque appellatur homicidium
consuetudine loquendi et usu Scripturae; nec duo sunt peccata, vel duo
homicidia, sed unum et idem, licet diversis modis, scilicet voluntate et
actu. Duobus namque modis malum dicitur, substantive et adjective. Ipsa
corruptio vel privatio boni quae fit in anima non solum mala est, sed
etiam ipsum malum est, id est malitia, ut injustitia et similia. Actio
dicitur mala non quod sit ipsum malum, sed mali exhibitio.
|
|