CAP. XVI. Qui sint modi peccandi.

Duobus autem modis peccatum committitur, ut dicit Isidorus, cupiditate et timore: dum quisque vel vult adipisci quod concupiscit, vel timet ne incurrat quod metuit. Item homo peccat in se, in Deum, in proximum. Illud quod fit in Deum dicitur delictum: ut perjurium, indigna participatio sacramentorum; quae peccata dicuntur in Deum fieri, quia in istis major contemptus Dei est. Alia quae sunt in nos et in proximum, non delicta, sed peccata dicuntur. Delictum quoque appellatur, quando relinquimus facere quod jubemur; peccatum quando facimus quod prohibetur, et tamen indifferenter alterum pro altero ponitur. Item, ut dicit Gregorius, septem sunt vitia capitalia; haec scilicet: superbia, invidia, ira, acidia vel tristitia, avaritia, gula, luxuria. De istis quasi septem fontibus omnes animarum corruptiones emanant. Nec dicuntur haec capitalia quod majora sint aliis, cum alia aeque magna sint vel majora, sed capitalia a quibus oriuntur omnia alia. Nullum enim est quod ab aliquo horum non exortum. Superbia est amor propriae excellentiae. Nec vitium est quod excellenter amamus, sed quia illud quod bonum est, scilicet excellentia, participatione usurpare nobis contendimus, quasi singulari possessione. Et sunt quatuor species superbiae, ut Gregorius dicit: Prima est cum homo bonum quod habet sibi attruibuit; secunda, cum credit a Deo esse datum, sed tamen pro suis meritis; tertia cum se jactat habere ea quae non habet; quarta cum caeteris despectis singulariter vult videri. Haec ultima species vicinius proximat diabolo, qui prae caeteris omnibus angelis voluit esse. Ex superbia primo loco nascitur invidia; quae est odium alienae felicitatis. Cum enim superbus videat proximum in eodem loco aequaliter vel prae se exaltatum, incipit invidere illi. Et inde ex levi injuria incitatur ad iram erga proximum. Ira est interni doloris impatientia. Ista tria omni interiori bono hominem spoliant. Tria enim sunt diligenda: Deus, proximus, nosipsi. Superbia tollit Deum; invidia proximum; ira seipsum. Deinde sequitur acidia, id est mentis confusio sive interna tristitia. Et, quia mens humana sine aliquo gaudio vivere non potest, amisso interiori evagatur ad exteriora; quod facit avaritia, quae est immoderatus amor habendi. Et cum jam delectatur exterioribus, prius delectatur vitio quod est proximum naturae, scilicet gula. Inde luxuria, quae est libidinosae voluptatis appetitus. Superbiae supponuntur caetera non quod de illis praedicetur; sed post eam ponuntur ut matrem aliorum. Est enim superbia initium et radix omnium malorum (Eccli. X). Sed iterum legitur: Cupiditas radix omnium malorum (I Tim. VI); non itaque superbia radix omnium malorum. At quod potest dici, quod in superbia est avaritia, cum superbia sit amor propriae excellentiae. Ut enim Augustinus ait: Quid avarius illo cui Deus non sufficit? Vel potest dici superbia radix omnium malorum, id est malarum affectionum; cupiditas vero omnium malorum radix, id est actionum malarum.