|
Contra illa septem vitia sunt virtutes quas pariunt septem dona Spiritus
sancti. Inter dona autem et virtutes haec est differentia quod dona sunt
primi motus in corde, quasi quaedam semina virtutum jactata super terram
cordis nostri; virtutes quasi seges quae ex ipsis consurgunt. Sunt enim
effectus donorum habitus quidam confirmati jam boni. Et dicuntur septem
dona Spiritus. Unde in Apocalypsi: Vidit Joannes septem spiritus
discurrentes ante thronum Dei (Apoc. I). Spiritus dicuntur, id est
aspirantes vel aspirationes quae praecedunt virtutes; et sunt dona
solummodo et non merita. Virtutes sunt et dona et merita. In illis
operatur Deus sine nobis; in istis operatur nobiscum. Ex timore, qui est
initium sapientiae (Psal. CX), nascitur humilitas; ex spiritu pietatis
mansuetudo nascitur; et ita per singula quae numerantur ibi: Beati
pauperes spiritu (Matth. V), etc.
Sed hic videndum est quod quatuor sunt timores, ut Augustinus inquit:
servilis, mundanus, initialis, filialis. Servilis est cessare a malo pro
poena ab homine instanti, retenta tamen voluntate mali. Mundanus est
cessare a bono propter poenam quae timetur ab homine, ut in Petro fuit.
Et est praeterea timor divinus, timere Deum propter poenam vel
praesentem vel gehennalem. Si tantum timet Deum propter poenam sine
dilectione boni, languor est et poenae tormentum habet; quod scilicet
malorum est, et servilis est timor iste. Si autem timet adjuncta
jucunditate boni, initialis est; et hic timor est initium sapientiae;
quoniam homo incipit sapere et gustare Deum ubi timor et spes se invicem
comitantur. Unde legitur: Timor non sine spe est; et quanto plus bona
voluntas crescit, id est charitas, tanto magis timor poenae decrescit.
Si vero sola sit dilectio, filialis fit et castus; qui permanet in
saeculum saeculi. Itaque constat quod timor initialis non est sine
charitate: non dico perfecta, sed inchoativa. Unde Joannes in Epistola
sua dicit: Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV), scilicet
initialem. Ubi innuit quod licet nondum perfecta, tamen est charitas in
timore initiali. Servilem et mundanum timorem prohibet Christus, dicens:
Nolite timere eos qui occìdunt corpus tantum, animae vero non habent
quid faciant (Matth. X). Post de initiali timore subjungit, dicens: Sed
eum timete qui potest animam et corpus in gehennam mittere (ibid.). Quem
non praeciperet, nisi in eo charitas (tametsi nondum perfecta) esset. Et
est notandum quod aliquando in divina Scriptura iste timor appellatur
servilis quod servili sit affinis; quia utrobique timore poenae cessatur
a malo opere; sed hic timor cessare facit a malo opere et non a
voluntate; iste vero et opere et voluntate. Beda super Parabolas dicit
quod uterque timor cessabit in futuro. Cui videtur contrarium quod dicit
Psalmista: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi (Psal.
XVIII). Sed potest sic exponi quod dicit Beda: Uterque timor cessabit,
id est uterque effectus timoris. Effectus initialis timoris est timere
puniri. Effectus filialis est timere separari. Unde Augustinus: Timor
castus gratis amat, non timens puniri sed separari. Non enim timent
perfecti puniri gehennali poena, sed separari in praesenti per aliquam
culpam. In futuro vero nec puniri nec separari timebunt; et tamen erit
ibi timor, scilicet reverentia. Duo enim in ipso Deo attendent,
majestatem et pietatem; ex majestate reverentia, ex pietate dilectio.
Itaque majestatem timebunt, id est ei cum reverentia subditi erunt.
Solet quaeri utrum in Christo uterque timor fuerit. Quod filialis timor
in eo fuerit constat. Reverentiam enim Deo exhibebat secundum
humanitatem. Initialis, ut quidam dicunt, non fuit in eo. De illo quippe
dicit Joannes in Epistola: Perfecta charitas foras mittit timorem. Sed
quis dubitat Christum summe perfectam habuisse charitatem? Item timor
initialis timor est gehennae, sed Christus non timuit gehennam cum esset
immunis ab omni peccato. Unde certus erat quod illae poenae nullomodo
comprehenderent eum. Sed opponitur quod Isaias enumerat septem dona
fuisse in Christo dicens: Requiescet super eum spiritus sapientiae et
intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et
pietatis, et spiritus timoris Domini (Isa. XI). Sed, ut dicunt, quod est
membrorum attribuitur Christo. Non enim habuit Christus illud donum in
se; sed in corpore suo. Item opponitur eis quod in Christo plenitudo
omnium donorum fuit; igitur et in Christo illud donum fuit. Quod ipsi
ita solvunt: Non habuit Christus in se singula dona cum non habuerit
poenitentiam pro peccatis, quae quoddam Dei donum est; et plenitudinem
donorum omnium habuit, quia ei nihil ad perfectionem defuit. Sed si
timorem initialem vel poenitentiam seu alia consimilia (quae etsi dona
sunt, imperfectorum tamen sunt) habuisset, sine dubio non perfectionem
darent, sed vitae perfectae initium tantum facerent. Aliis videtur quod
in Christo fuerit illud donum quod est timor initialis; nec tamen
concedendum est: in Christo fuit timor initialis. Timor namque Domini
unum donum est de illis septem, non duo; sed duos effectus habet.
Secundum unum effectum dicitur initialis, secundum alterum castus et
filialis; et secundum hunc effectum fuit in Christo. Fuit igitur in
Christo illud donum quod est in aliis timor initialis, et non tamen fuit
in Christo timor initialis, quia non secundum effectum illum habuit
Christus timorem. Sicut sunt duo quorum unus fidem imperfectam habet,
alius perfectam et constantem: unam tantum dicimus eos habere fidem,
unam virtutem; nec tamen inde sequitur: si habent eamdem, et iste
imperfectam, igitur et ille imperfectam. Et istud probabilius videtur
quam quod prius diximus. Quidam concedunt haec verba: Christus habuit
timorem initialem et gehennam timuit, et tamen certus erat quod non
posset eum comprehendere. Ut si aliquis in magna turri positus timeret
praecipitium ex quodam horrore, quamvis certus esset quod non rueret.
|
|