CAP. II. De creatione hominis.

His excussis, restat agere de creatione hominis, de lapsu ejus, et de reparatione. In Genesi dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I). Ad imaginem Dei factus est homo secundum animam. Sic ut enim imago rei cernitur in speculo, ita anima in sui ratione Deum cognoscere potest. Unde illud: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Ut enim in facie cognoscitur homo, ita in ipsa ratione tanquam in sua imagine cognoscitur Deus, homo itaque imago Dei est per rationem. Unde Apostolus: Vir est imago Dei et gloria (I Cor. XI), id est ad imaginem ejus; quia non est ei usquequaque similis. Filius autem imago est Patris et non ad imaginem; quia quidquid habet Pater, totum habet Filius per naturam. Homo vero est ita imago Dei quod ad imaginem; quia non per naturam sed participatione vel imitatione habet ea quae Deitatis sunt. Deus namque est ipsa sapientia, justitia, bonitas; sed homo non est ipsa sapientia, justitia, bonitas; sed potest esse sapiens, justus, bonus, et similia. Augustinus in libro De Trinitate: Homo est imago Dei ad imaginem; quia non est aequalis Patri, sed quadam similitudine accedit. Filius imago et non ad imaginem; quia aequalis est Patri.

Et est notandum quod non solum ad imaginem Patris, sed etiam totius Trinitatis factus est homo, cum scriptum sit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Nostram dixit, id est totius Trinitatis. Et est notandum quod imago appellatur ipsa imago impressa in re aliqua, et res in qua imprimitur. Unde et ipsa ratio imago dicitur, quae animae est tanquam sigillum impressa; et homo imago dicitur. Augustinus in libro De Trinitate: Aliud est Trinitas res ipsa, aliud imago Trinitatis in re aliqua, propter quam imaginem similiter et illud in quo impressa est imago dicitur. Sicut imago Dei dicitur simul et tabula et quod in ea pictum est; sed propter picturam quae in ea est. Ad similitudinem Dei factus est homo, quia innocens et sine vitio factus est.

De angelis solet quaeri utrum ad imaginem Dei (cum nusquam legatur) sint facti. Sed licet non sit scriptum non est inde dubitandum. Quod enim de homine dicit, hoc et de angelis intelligi voluit.

Dicitur et aliter homo ad imaginem Dei; quia sicut ex Deo omnia, ita ex Adam omnes homines. Sed hoc modo esse ad imaginem Dei; non competit nisi primo homini. In hoc etiam potest dici anima ad similitudinem Dei, quia immortalis, indissolubilis. Augustinus in libro De quantitate animae: Anima est facta similis Deo; quia immortalem, id est indissolubilem fecit eam Deus, sed ex nihilo. Augustinus: Quod de Deo est, necesse est ut ejusdem sit naturae cujus et ipse est, ac per hoc etiam quod immutabile sit. Anima vero mutabilis est; non ergo est de ipso; si autem de nulla alia re facta est, procul dubio de nihilo facta est, sed ab ipso Deo. Corpus vero formavit de limo terrae, cui animam inspiravit. Unde in Genesi: Insufflavit in faciem ejus spiraculum vitae; id est ei animam inspiravit. Sed utrum in corpore an extra corpus creata sit, non multum ex auctoritate habemus certum. Augustinus tamen super Genesim de anima primi hominis videtur dicere quod extra corpus facta fuerit, et propria voluntate illud subintravit. Sed, sicut ipsemet dixit, magis quaerendo super Genesim quam asserendo locutus fuit. Sed quidquid de anima primi hominis dicatur, de aliis verisimilius est ut in corpore creentur. Si quaeratur in qua aetate factus sit homo, Augustinus dicit: Adam continuo factus est sine ullo progressu membrorum in aetate virili, ut virga de manu Moysi continuo conversa est in draconem.