|
Sicut legitur in Genesi: Misit Deus soporem in Adam et tulit unam de
costis, et ex ea mulierem formavit (Gen. II).
Hic quaeri potest quare non creavit Deus homines simul sicut angelos.
Quia voluit ut unum esset principium generis humani ad retundendam
superbiam diaboli. Ut enim ejus elatio confunderetur: hoc homo accepit
quod diabolus per superbiam appetiit, scilicet principium esse. Ut,
sicut Deus omnibus rebus existit principium creationis, ita omnibus
hominibus esset principium generationis. Est et alia causa quare ex uno
voluit esse omnes, ut dum cognoscerent esse ab uno, se quasi unum
diligerent. In quo facto mysterium Christi et Ecclesiae figuratum est.
Sicut enim mulier de latere viri dormientis facta est, sic Ecclesia de
sacramentis quae de latere Christi dormientis in cruce profluxerunt,
scilicet sanguis et aqua. Sanguine enim redemit fideles; aqua abluit
peccata in baptismo.
Solet quaeri utrum cum additione rei extrinsecus sumptae de costa illa
facta sit mulier? Quod quidam solent dicere. Sed si ad perficiendum
corpus mulieris de costa illa Deus extrinsecus augmentum addidit (cum
istud quod addebatur majus fuerit quam costa ipsa) potius de illo
mulierem factam Scriptura dicere debuit, unde scilicet plures
substantiae suae partes acceperit. Restat ergo ut dicamus costam illam
in semetipsam multiplicatam; et ex ea mulierem formatam nullo
additamento extrinsecus sumpto. Majus enim fuit de nihilo aliquid
facere, quam illam parvam substantiam in seipsam multiplicare. Idem
dicimus de illis quinque panibus evangelicis (Matth. XIV).
Quaeritur utrum in natura illius costae esset ut inde fieret mulier. Ad
hoc videndum est quod omnium rerum quae fiunt, causae in Deo ab aeterno
fuerunt. Ut enim homo sic fieret, et equus, et similia, in Dei
dispositione ab aeterno fuit. Et istae dicuntur in Scriptura
primordiales causae; quia istas aliae non praecedunt. Et quamvis una sit
causa omnium, divina scilicet dispositio, quae non est aliud quam ipse
Deus, tamen propter effectus plures pluraliter dicit Augustinus
primordiales causas omnium rerum in Deo esse. Unde etiam inducit
similitudinem artificis in cujus dispositione est qualis futura sit arca
vel quadrata vel oblonga. Ita etiam in Deo uniuscujusque rei antequam
fieret causa et dispositio aeternaliter praecessit. In naturis vero
quarumdam rerum non omnes causae praecedunt. Inservit namque Deus, ut
Augustinus ait, quasdam causas rebus secundum quas aliqua ex eis
proveniunt, ut de hoc semine tale granum, de hac arbore talis fructus,
et ut qui juvenis modo est, tali tempore senescat, et similia. Et hae
quoque appellantur primordiales causae, licet non multum proprie
dicantur. Habent enim causas ante se quae in Deo aeternaliter fuerunt;
quae et increatae sunt, et universaliter primae sunt. Illae autem quae
in creaturis sunt, universaliter primae non sunt, sed tamen in suo
genere primae sunt, ad posteriora enim primae sunt. Sed ideo istae etiam
primordiales dicuntur; quia in prima conditione rerum quae facta est in
sex diebus eas Deus inseruit rebus et sicut creaturae mutabiles sunt;
ita et hae causae mutabiles sunt. Cum enim sit in juvenis natura ut
aliquando senescat, mutari tamen potest. Sed illae quae in Deo sunt, et
increatae, et immutabiles sunt. Dispositio enim Dei mutari non potest,
quia Deus immutabilis est. Apparet itaque ex his quod omnium rerum
causae in Deo sunt. Quaedam vero in naturis rerum sicut ostendimus de
semine, de arbore; et haec dicuntur fieri secundum naturam, id est
secundum usitatum cursum rerum. Aliorum vero in solo Deo et non in
naturis rerum causae consistunt, ut illud quod virga arida floruit (Num.
XVII); quod asina locuta fuit (Num. XXII), et similia. Et haec dicuntur
fieri per miraculum; quia contra naturam fiunt ipsarum rerum, id est non
secundum causas illis rebus a Deo insertas. Inter haec ponit Augustinus,
quod de costa facta est mulier. Non enim erat in costa causaliter ut de
ea fieret mulier, sed in Dei potentia qui non alligavit naturis rerum
potentiam suam. Augustinus super Genesim: Alius est ergo modus quo illa
herba sic germinat; illa non sic germinat; sic illa aetas parit, et illa
vero non; homo loquitur, pecus loqui non potest: horum et talium modorum
rationes non tantum sunt in Deo, sed ab illo etiam in rebus creatis. Ut
autem lignum aridum floreat fructum gignat; ut femina in juventute
sterilis in senectute pariat; ut asina loquatur, et similia, dedit
quidem Deus naturis quas creavit, ut ex eis etiam haec fieri possent,
non ut haberent in naturali motu. Habet ergo Deus in semetipso
absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit,
easque implet non illo opere Providentiae quo naturas substituit ut
sint; sed illo quo illas administrat ut voluerit, quas ut voluit
condidit. Quorum si hoc unum erat quod ita facta est mulier de latere
viri dormientis, non habuit hoc rerum prima conditio ut femina omnino
sic fieret; sed tamen hoc habuit quod sic fieri posset.
Sicut corpus mulieris de corpore viri traductum fuit, ita voluerunt
quidam quod anima ipsius Aevae de anima viri propagata esset, et omnes
animae praeter primam de traduce essent sicut et corpora. Sed Hieronymus
hoc sub anathemate prohibet, inducens hanc auctoritatem Prophetae: Qui
finxit singillatim corda eorum (Psal. XXXII). Ubi satis innuit quod non
de anima animam creat Deus; sed singillatim de nihilo eas fecit.
Augustinus tamen nihil inde asserit, sed quaerendo refert de anima
diversorum sententias. Quorum quidam voluerunt quod simul omnes creatae
essent; quidam quod non simul, sed de traduce. Alii quod nec simul, nec
ex traduce, quam sententiam Hieronymus asserit.
|
|