CAP. IV. De statu hominis ante peccatum.

Tulit Deus hominem, et posuit in paradisum voluptatis (Gen. II). Quibus verbis plane ostendit Moyses quod extra paradisum creatus sit, et postmodum in paradisum positus. Quod ideo factum dicitur quia non erat in eo permansurus, vel ne beneficium Dei imputaret naturae, sed gratiae. Paradisus in parte orientali a sanctis fertur esse locus eminentissimus, ut nec aquae diluvii illuc pertingere possent, in quo erant ligna diversi generis, lignum vitae, lignum scientiae boni et mali, et alia plura. Lignum vitae appellatum est quod talis naturae erant fructus ejus, ut defenderent a mortis accessu, et omnis infirmitatis molestia. Aliud erat, lignum scientiae boni et mali; quod non a natura nomen habuit, sed ex occasione quam praestitit. Non enim hoc in natura sua habuit, ut conferret scientiam; sed hoc ex prohibitione inde secuturum fuerat; ut quam cito homo comederet de fructu ejus, tam cito sciret per experientiam mali, quod distaret inter bonum quod reliquerat et malum quod invenerat. Habuit namque prius scientiam boni et mali: boni per scientiam et experientiam mali per scientiam tantum et non per experientiam.

Hic videndum est de statu hominis ante peccatum. Sicut dicit Apostolus: Primus Adam factus est in animam viventem (I Cor. XV); id est, corpus sensificantem quod erat adhuc animale. Egebat enim alimonia ciborum. Mortale etiam habebat corpus. Poterat enim mori, poterat et non mori; poterat peccare, poterat non peccare; sed completo obedientiae numero, transferretur ad illum statum in quo nec mori posset nec peccare. Erat igitur ante peccatum immortalis, scilicet potens non mori, non immortalis quod non posset mori. Et si non peccasset, ut Augustinus dicit, esset in paradiso torus immaculatus, conceptus sine libidine, partus sine dolore.

Quales vero si non peccassent nascerentur eorum filii utrum mox ambulare et loqui, et caetera facere possent: nobis de auctoritate certum non est. Augustinus tamen videtur velle quod ut primum nati essent, haec praedicta facere possent, sic dicens: Movet si primi homines non peccassent utrum filios tales habituri essent qui nec lingua nec manibus uterentur. Nam propter uteri necessitatem fortasse necesse fuerat parvulos nasci; quamvis enim exigua pars sit corporis costa, non tamen propter hoc parvulam viro conjugem Deus fecit. Unde et ejus filios poterat omnipotentia Creatoris mox editos grandes facere. Sed ut hoc omittam, poterat certe, quia hoc multis animalibus praestitit ut eorum pulli quamvis sint parvuli, tamen mox ut nascuntur currant et matres sequantur. Contra homini nato nec ad incessum pedes idonei, nec manus saltem ad scalpendum habiles; et juxta se jacentibus mammis magis possunt esurientes flere quam sugere. Proinde infirmitati mentis congruit haec infirmitas carnis. Sed cum Augustinus in hoc nihil asserendo dicat, non absurde videtur quibusdam quod tunc exspectaretur aetas in parvulis ad illa facienda et similia. Non quod ex vitio tunc non possent, sed ex conditione naturae, sicut a cibo non penitus abstinere poterant; nec tamen illud ex vitio, sed ex natura conditionis. Hic potest sic opponi: Si non peccarent nunquam morerentur, et si non comederent non peccarent: igitur si non comederent nunquam morerentur: poterant itaque sine alimonia vivere. Ad quod dicimus quod non solum peccarent si de ligno vetito comederent, sed etiam si concessis non uterentur cum naturaliter appeterent. In hoc enim facerent contra naturae rationem, quae ad hoc data erat ut licitis uterentur. Item opponitur: Cum fames sit poena peccati, nisi peccassent famem non paterentur; sed sine fame superfluum videtur comedere. Ad quod dicitur quod licet non peccassent, appetitum comedendi haberent, quo habito, ut famem praevenirent concessis uterentur. Et ille appetitus naturalis est et moderatus; fames vero immoderatus appetitus edendi est.

De hoc statu quem ostendimus erat transferendus homo cum omni prole sua sine mortis dolore ad illud summum bonum quod in coelis eis paratum erat. Sicut enim duae naturae sunt in homine, corporalis et spiritualis; ita duo bona homini praeparaverat Deus, temporale et aeternum. Et quia prius quod animale, deinde quod spirituale; temporale prius datum fuit. Alterum, id est aeternum, non tunc datum, sed propositum fuit. Ad illius quod dederat custodiam praeceptum naturae apposuit Deus. Praeceptio naturalis fuit discretio per quam ei inspiratum est quae naturae suae essent necessaria, et quae noxia. Ad illud quod proposuerat promerendum praeceptum dedit obedientiae, dicens: De ligno scientiae boni et mali ne comedas (Gen. II). Videns ergo diabolus quod homo per obedientiam illuc ascenderet unde iste per superbiam ceciderat, invidit ei. Et qui prius per superbiam factus fuerat diabolus, id est deorsum fluens; per invidiam factus est Satan, id est adversarius. Unde et mulierem tentavit in qua minus quam in viro rationem vigere sciebat. Et ne illa tentatio nimis occulta foret et ideo caveri non posset; non nisi per serpentem tentari fuit permissus, ut per indumentum quod foris erat versutiam tentantis advertere posset. Augustinus super Genesim: Cum accedere ad tentandum diabolus non posset nisi permissus; non per aliud potuit, nisi per quod permittebatur.