|
Quaeritur quare non horruit mulier serpentem. Quia cum noviter creatus
esset, officium loquendi a Deo accepisse putavit. Hoc modo tentatio
facta est. Primum interrogatione aggressus est, ut ex responsione ejus
colligeret qualiter eam de caetero alloqui debuisset. Cur non comeditis
de ligno scientiae boni et mali? (Gen. III.) Ad quem mulier: Ne forte
moriamur (ibid.). In quo verbo dedit locum tentanti cum dixit: Ne forte.
Unde diabolus mox inquit: Comedite et eritis sicut dii (ibid.). Per tria
tentavit: per gulam cum dixit: Comedite; per vanam gloriam, cum dixit:
Eritis sicut dii; per avaritiam, cum dixit: Scientes bonum et malum
(ibid.). Gula est immoderatus appetitus edendi; vana gloria amor
propriae laudis; avaritia immoderatus appetitus habendi. Cum tentatio
alia sit interior, alia exterior; exteriori tentatione homo est
tentatus. Tentatio exterior foris fit signo vel verbo, ut ille cui fit
ad consensum peccati inclinetur. Tentatio interior est motus pravae
delectationis per quam animus ad peccatum impellitur; et multo
difficilius vincitur. Homo igitur qui exteriori tentatione pulsatus
cecidit, tanto gravius puniendus, quanto leviori impulsu fuerat
prostratus.
|
|