|
In hoc loco videtur inquirendum quae fuit origo et radix illius peccati.
Augustinus super Genesim: Non esset hominem dejecturus tentator, nisi in
animo ejus elatio praecessisset comprimenda. Unde quidam volunt quod
antequam cederet tentationi, habuit illam elationem. Sed cum elatio
vitium sit, inde sequitur quod ante peccaverit quam tentationi cederet.
Non igitur suggestione prius peccasset, cum auctoritas dicat quod ideo
peccatum diaboli sit incurabile; quia non suggestione sed propria
cecidit superbia. Homo vero quia per se non cecidit sed per alium,
surgere potuit per mediatorem. Et ideo illa auctoritas sic potest
exponi: Non erat tentator hominem dejecturus scilicet in has miserias,
nisi elatio in animo ejus praecessisset. Non dico praecessisset
suggestionem, sed post suggestionem praecessit in animo ejus finem et
completionem peccati ipsius. Alioquin, etsi diabolus suggessisset, ad
suggestionis tamen effectum non pervenisset. Si enim diceremus: non erat
hominem dejecturus in peccatum ubi elatio praecessisset tunc antequam
peccasset elationem habuisset. Potest etiam dici quod non erat hominem
dejecturus in actum illius peccati, ut scilicet pomum vetitum comederet,
nisi elatio praecessisset. Est enim superbia radix omnis peccati.
Audiens enim mulier: Eritis sicut dii, elata est in superbiam; quae
superbia erat comprimenda per poenas illud peccatum secuturas. Sed cum
natura hominis sine vitio esset, solet quaeri unde ille consensus mali
processerit? Ad quod videndum est quod Deus in primo homine duos posuit
appetitus; videlicet appetitum justi et appetitum commodi. Appetitum
justi secundum voluntatem; ut in eo homo promereri posset, sive bene
retinendo cum posset deserere, sive male deserendo cum posset retinere.
Appetitum commodi secundum necessitatem; non enim potest homo non
appetere commodum suum, et ideo istum cum necessitate posuit Deus in
homine ut in eo remuneraretur homo. Unde in inferno haec maxima erat
poena impiorum; quod semper appetent commodum et nunquam assequi
poterunt, sicut augmentum gloriae bonis quod ab amore habiti commodi
tepescere non poterunt. Et in hoc appetitu commodi mensuram posuit Deus,
ut quae appetenda essent, et quando, et quomodo homo appeteret. Sed quia
ultra modum commodum appetiit, scilicet esse sicut dii, justi protinus
appetitum deseruit. Et in hoc peccavit quia justitiam deseruit; non enim
ideo peccavit quia commodum suum appetiit; sed quia illud appetendo
justitiam deseruit, quod fuit appetere commodum ultra mensuram. Justitia
namque est mensura in appetitu commodi. Fuit igitur peccatum primi
hominis desertio justitiae, quod Apostolus vocat inobedientiam.
Quaeritur utrum voluntas peccatum illud praecessit? Sed non videtur quod
voluisset aut deliberasset justitiam deserere; voluit tamen illud
appetere, propter quod justitiam deseruit. Potest itaque dici quod
volens deseruit justitiam, quia voluit illud propter quod deseruit; nec
tamen volebat ut justitiam desereret, sed voluit illud propter quod
justitiam deserebat. Voluntate itaque justitiam deseruit, non quod
voluntas illud in tempore praecederet; non enim verum est quod omne
peccatum voluntas tempore praecedat, cum et ipsa voluntas peccatum sit,
sed de actu illud dicitur quod omne malum ex voluntate procedit; sicut
ille actus scilicet comestio pomi, quod a quibusdam dicitur primum
peccatum in homine, quod satis potest concedi. In uno enim peccato et
reatus est et actus; nec dicuntur duo peccata sed unum. Ut qui habet
voluntatem homicidii perpetrandi, et postea perpetrat; non tunc aliud
peccatum facit, sed quod habebat prius in voluntate, tunc facit in
opere.
Quaeritur uter eorum plus peccaverit, an mulier an Adam. Sed sicut
Apostolus dicit: Adam non est seductus, imo mulier (I Tim. II). Mulier
interrogata inquit: Serpens seduxit me, ut in Genesi (cap. III). Vir
autem interrogatus non ait: Mulier seduxit me, sed dedit mihi et
manducavi (ibid.). Mulier in hoc dicitur seducta, quod auditis verbis
illis: Eritis sicut dii, adeo intumuit ut crederet verum esse, quod
dicebatur. Adam vero non est seductus; quia non, ut ait Augustinus,
credidit illud verum esse, sed putavit utrumque fieri posse ut et uxori
morem gereret, et per poenitentiam Deo satisfaceret. Minus ergo peccavit
qui de venia cogitavit. Ex quibus apparet quod major fuerit in muliere
superbia quam in viro: igitur et majus peccatum. Mulier quoque peccavit
in Deum et proximum; vir in Deum tantum. Item mulier magis punita fuit,
cui dictum est: In dolore paries filios (ibid.), etc., unde apparet quod
plus peccavit.
Opponitur de hoc quod dicit Isidorus: Tribus modis peccatum geritur:
ignorantia, infirmitate, industria. Ignorantia peccavit Eva; quia, ut
ait Apostolus, seducta fuit (I Tim. II). Adam industria peccavit; quia
non seductus (ibid.), sed sciens et prudens peccavit. Petrus infirmitate
deliquit. Gravius est infirmitate quam ignorantia peccare; gravius
quoque industria quam infirmitate. Industria peccat qui studio et
deliberatione malum perpetrat; infirmitate qui casu vel perturbatione
delinquit. Ex his verbis videtur asseri quod plus peccavit vir quam
femina. Ad quod potest dici quod secundum aliquid plus peccaverit; in
hoc scilicet quod major deliberatio videtur fuisse in viro quam in
muliere et quod majoris scientiae erat; et cui plus committitur, plus ab
eo exigitur. Nec tamen dicemus absolute quod plus peccaverit; sicuti de
aliquo presbytero et de aliquo laico diceremus, si committant
homicidium, laicus ex longo odio, presbyter ex subita ira: non posset
absolute dici quod ille ordinatus plus peccaverit, et tamen secundum
aliquid plus peccavit, in hoc scilicet quod fecit contra ordinem suum.
Solet quaeri, cur Deus hominem tentari permisit quem tentanti cessurum
esse sciebat? Augustinus sic solvit istam quaestionem: Non mihi videtur
magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene vivere
quia nemo male vivere suaderet: cum et in natura posse, et in potestate
haberet velle non consentire suadenti Deo adjuvante. Illud quoque solet
quaeri: quare creavit Deus hominem quem sciebat esse casurum, cum sit
summe pius. Eadem quaestio de angelis qui ceciderunt. Augustinus super
Genesim: Cum per injustos justi, per impios pii proficiant; frustra
dicitur ut non crearet Deus quos praesciebat malos futuros. Cur enim non
crearet bonis profuturos? Quia sicut praevidit quod mali essent futuri;
sic etiam praevidit de malefactis eorum quid boni esset ipse facturus.
|
|