CAP. VII. De gratia habita ante peccatum.

Nunc restat inquirere quam gratiam homo ante peccatum habuit, et utrum per eam potuit stare an non. Ad quod videndum est quod sine apposita gratia proficere non poterat, sicut et de angelis diximus; sed non declinare ab eo quod acceperat per gratiam sibi in creatione collatam poterat. Aliud enim est facere bonum, aliud declinare a malo. Per illud adjutorium gratiae quod acceperat in creatione poterat declinare a malo; sed sine super apposita gratia non poterat ipse facere bonum. Augustinus in libro De correptione et gratia: Si hoc adjutorium vel angelo, vel homini cum primum facti sunt defuisset (quoniam non talis natura facta erat ut sine divino adjutorio posset manere si vellet) non utique sua culpa cecidisset. Adjutorium quippe defuisset, sine quo manere non posset. In eodem: Dederat Deus homini bonam voluntatem; in illa quippe eum fecerat rectum: dedit adjutorium sine quo in ea non posset permanere si vellet, et per quod posset; ut autem vellet reliquit in ejus arbitrio. In eodem: Acceperat si vellet posse; sed non habuit velle quod posset. Nam si habuisset, utique perseverasset. Istis auctoritatibus patet quod homo poterat per id quod acceperat in creatione non cedere tentationi. Nisi enim talis fuisset factus quod posset non cadere et tentanti resistere, sicut dicit Augustinus, non sua cecidisset culpa.

Opponitur quod homo sine gratia cooperante poterat proficere, hoc modo. Poterat homo per illud adjutorium creatricis gratiae non consentire suadenti, sed hoc meritum esset, et omne meritum profectus est: igitur per eam proficere poterat. Ad quod dicimus quod ipsum non consentire malo non est meritum, sed hoc quod malo non consentiendo diligitur bonum. Non enim est meritum in hoc quod declinatur a malo; sed in hoc quod declinando a malo fit bonum. Nec tamen unum sine altero esse potest. Ita dicimus quod si homo vel angelus declinasset a malo, haberet utique meritum et proficeret; sed non in hoc quod a malo declinasset, sed in hoc quod a malo declinando bonum diligeret, ad quod egebat gratia cooperante. Ad illud vero primum sufficiebat adjutorium creatricis gratiae. Habebat enim homo ante peccatum ex libero arbitrio et ex illo adjutorio gratiae, posse non peccare, id est vitare malum; sed, ut diximus, egebat gratia cooperante ad bonum perficiendum. Post lapsum vero non solum cooperante, sed etiam gratia operante eget. Operans gratia facit a peccatis surgere; facit etiam velle bonum. Cooperans gratia volenti cooperatur ut bonum faciat. Sed ante lapsum non egebat nisi cooperante; nondum enim ceciderat, et ideo non egebat gratia per quam surgeret, sed ea sola per quam proficeret. Post lapsum vero operans praecedit quae movet et excitat cor. De qua dicit Propheta: Et gratia ejus praeveniet me (Psal. LVIII). Haec inspirando praevenit, haec adjuvando prosequitur. Primo enim gratia operatur sine nobis: et ibi nihil meretur homo quia tunc accepit bonum velle; sed post utitur accepta voluntate et cooperatur gratia, in quo meritum hominis est. Non enim est meritum hominis in hoc quod accipit bonam voluntatem, quia ibi nihil facit; sed in hoc quod accepta utitur. Unde Apostolus: Gratia Dei sum id quod sum; et gratia ejus in me vacua non fuit (I Cor. XV). Et hoc in simili potest videri. Prius fit ferramentum ut per illud homo aliquid faciat, quod non per se incidit, sed ducente manu artificis. Ita voluntas prius erigitur operante gratia, quae erecta ad bonum operandum juvatur et ducitur per cooperantem gratiam. Unde Apostolus: Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII). Sed gratia operatur velle et perficere (Philip. II). Operatur velle hoc spectat ad operantem; perficere ad cooperantem. Solet quaeri utrum homo ante lapsum habuerit virtutes. Quidam dicunt quod non habuit, quod sic volunt ostendere. Fortitudinem non habuit, quia cessit pravae suggestioni; nec justitiam, quia contempsit praeceptum Dei; prudentiam non habuit, quia sibi non cavit; temperantiam non habuit, quia aliena appetiit. Sed illud satis concedimus quod non tunc habuit quando peccavit; sed quod prius non habuerit non est concedendum, cum Augustinus dicat in quadam homilia: Adam, perdita charitate, malus inventus est. Item: Princeps vitiorum dum vidit Adam de limo terrae ad imaginem Dei factum, pudicitia armatum, temperantia compositum, charitate splendidum, primos parentes illis donis ac tantis bonis spoliavit, pariterque peremit. Ambrosius ad Sabinum: Quando Adam solus erat non est praevaricatus; quia mens ejus adhaerebat Deo. Quidam vero asserentes dicunt quod ex quo aliquis habet charitatem non potest eam amittere. Opponitur sic ad illud quod diximus. Augustinus ad Julianum comitem: Charitas quae deseri potest non vera fuit. Ad quod dicimus quod vera dicitur duobus modis, et quantum ad permanentiam et quantum ad substantiam. Non fuit vera, id est permanens et constans. Item sit tibi fons proprius cui non communicet alienus. Sed non dicitur qui futurus est alienus, id est malus; sed qui tunc est alienus. Dum enim malus est non potest habere charitatem; tamen qui futurus est alienus potest modo habere, vel qui modo est malus potest alio tempore habere. Stultum namque videtur dicere quod in hac vita aliquis ita confirmatus sit quod non possit malus fieri; quod in alia vita tantum promittitur. Fatemur itaque eum charitatem habuisse, et postea perdidisse. Nec tamen aliquis putet nos dicere quod in ipso exordio creationis habuit, sicut supra de angelis diximus; sed post creationem. Non enim statim cecidit sicut Angelus; sed per aliquam moram in paradiso fuit, cum Scriptura dicat soporatum eum fuisse, animalia etiam ante eum ducta quibus nomina imposuit. Quaeritur utrum praescius fuerit sui casus. Ad quod dicimus quod sui casus praescius non fuit, sicut, et de angelo diximus. Et hoc illa eadem ratione probatur quam ibi diximus. Augustinus quoque super Genesim idem dicit: In poenam hujus peccati ejectus est homo de paradiso in locum istum miseriarum. Sicut dicitur ibi: Ejecit eum Deus de paradiso ne forte comederet de ligno vitae et vivat in aeternum (Gen. III). Haec verba videntur velle quod si postea comedisset nunquam moreretur; sed ex alia parte factus est mortalis propter peccatum. Quomodo igitur peccato remanente non moreretur? Ad quod dicitur si non puniretur ista poena, scilicet morte, puniretur graviori; quia nunquam finirentur miseriae, quae modo finiuntur morte, sicut et diaboli miseriae nunquam finiuntur. Sed quia hoc certum de auctoritate non habuimus, volunt quidam dicere quod si comedisset, postea non conferret ei immortalitatem; et sub tali sensu exponunt verba illa: Ne comedat de ligno vitae, id est indignus est illo ligno vesci quod prius conferret immortalitatem. Et ideo ne posset ad illud accedere, posita est ante paradisum quaedam ignea custodia scilicet flammeus gladius atque versatilis qui ministerio cherubin ante paradisum volvebatur. Gladius iste signat passiones hujus vitae praesentis, quae urunt ad tempus, sed transitoriae sunt. Cherubin plenitudo sapientiae interpretatur, et significat charitatem. Ad esum itaque ligni vitae per tribulationes multas, et per charitatem quae est plenitudo scientiae post peccatum redire fuit necesse. Cum enim cherubin cum flammeo gladio sit ad ostium paradisi, non potest homo ad illum ingredi nisi transierit per flammeum gladium. Solet quaeri utrum prius de ligno vitae comedissent. Augustinus De baptismo parvulorum: Recte profecto intelliguntur ante malignam diaboli persuasionem abstinuisse a cibo vetito atque usi fuisse concessis et praecipue ligno vitae. Sed hoc non videtur sub assertione dictum.