CAP. VIII. De libero arbitrio.

Praeter alias poenalitates pro peccato illo incurrit homo poenam de passione liberi arbitrii. Ut enim Augustinus dicit in Enchiridio: Homo male utens libero arbitrio, et se perdidit et ipsum. Videndum est itaque quid sit liberum arbitrium, et quale ante peccatum, et qualiter depressum sit per peccatum. Sic potest diffiniri: Liberum arbitrium est habilitas rationalis voluntatis qua bonum eligitur gratia cooperante, vel malum ea deserente. Et consistit in duobus: in voluntate et ratione. Liberum namque dicitur quantum ad voluntatem; arbitrium quantum ad rationem. Rationis est videre quid sit eligendum vel non; voluntatis est appetere. Et ita ratio tanquam pedissequa monstrat viam consulendo illud quod videt faciendum, dissuadendo contrarium; voluntas tanquam domina ducit secum rationem ad quodcunque fuerit inclinatur. Non enim trahitur voluntas a ratione, sed solummodo monstrat ratio quod appetere debeat voluntas. Ratio vero trahitur a voluntate, etiam in iis quae sunt contra rationem. Naturaliter namque ratio contradicit, hoc est non illud esse faciendum indicat; et tamen vincitur et consentit. Et, quoniam in his duobus consistit liberum arbitrium, soli rationali creaturae datum est. Illa enim sola inter creaturas voluntatem habet et rationem. Bruta animalia habent sensum et appetitum videlicet sensualitatis; sed voluntate et ratione carent, et ideo liberum arbitrium non habent. Cum itaque habeamus cum pecoribus, communem sensum et appetitum, liberum arbitrium nos ab eis discernit, penes quod omne meritum consistit. Cum enim nulla vi, nulla necessitate cogatur; non immerito beatitudinem seu miseriam promeretur. Sensus et appetitus nec beatum nec miserum faciunt; alioquin bruta animalia beatitudinis vel miseriae possent fieri participantia. Ingenium quoque et memoria et caetera similia, nec justum nec injustum constituunt. Siquidem nec tardum ingenium nec labilis memoria imputatur. Sola itaque voluntas quae semper libera est, et nunquam cogi potest; merito apud Deum judicatur. Ea semper a necessitate libera est. Ubi enim necessitas, ibi non est libertas; ubi non est libertas, nec voluntas: et ideo nec meritum.