CAP. IX. Quod liberum arbitrium ad futurum tantum se habeat: et de ipsius statu quadruplici.

Praeterea sciendum est quod liberum arbitrium solummodo ad futura se habet. Quod in praesenti est non est in potestate nostra, ut tunc sit vel non sit; sed utrum in futuro ita se habeat vel non, in potestate liberi arbitrii est. Nec ad omnia futura se habet; sed ad ea tantum quae possunt fieri et non fieri. Nunc videndum est quale fuit ante peccatum. Et possunt notari in homine quatuor status liberi arbitrii. Ante peccatum nihil impediebat ad bonum; ad malum nihil compellebat: tunc sine errore ratio judicabat; sine difficultate voluntas bonum appetebat. Post peccatum vero (antequam per gratiam sit reparatum) premitur a concupiscentia et vincitur. Post reparationem (ante confirmationem quae erit in futuro) premitur sed non vincitur. Post confirmationem nec vinci poterit nec premi. Est namque triplex libertas: a necessitate, a peccato, a miseria. A necessitate et ante peccatum et post aequaliter liberum est. Sic enim tunc cogi non poterat, ita nec modo; haec libertas aequaliter est in omnibus; non minor in malis quam in bonis, tam plena post peccatum sicut et ante peccatum. Est alia libertas a peccato, scilicet de qua dicit Apostolus: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III). Et alibi: Cum servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae: nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo habetis fructum in sanctificationem (Rom. VI). Istam libertatem homo peccando amisit: et hoc est quod Augustinus ait: Homo male utens libero arbitrio se perdidit et ipsum. Non est amissa libertas a necessitate; sed libertas a peccato. Qui enim facit peccatum servus est peccati (Joan. VIII). Hanc libertatem quidem a peccato illi soli habent qui per gratiam reparantur; non quod penitus sine peccato sint, sed quia non dominatur eis peccatum: et haec proprie appellatur libertas. In malo autem faciendo non liberum proprie dicitur arbitrium; quia ratio discordat a voluntate. Judicat namque ratio faciendum non esse quod voluntas appetit. In bono concordat ratio voluntati, eique non contradicens servit. Unde Augustinus in Enchiridio: Ipsa autem est vera libertas propter recte faciendi licentiam; et pia servitus propter obedientiam. Et ita apparet quod in bonis et in malis voluntas libera est a necessitate: sed in solis bonis libera est a peccato. Unde Augustinus in libro De gratia et libero arbitrio: Semper in nobis voluntas libera; sed non semper est bona. Aut enim justitia libera est quando servit peccato, et tunc mala est; aut peccato libera est quando servit justitiae, et tunc est bona. Est iterum libertas a miseria, de qua ait apostolus Paulus ad Romanos. Et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae Filii Dei (Rom. VIII). Hanc libertatem in praesenti nullus habet. Potest enim in praesenti homo liber esse a peccato; quia, ut supra diximus, quamvis sine peccato nullus sit, tamen ex quo non regnat peccatum in homine, liber est a peccato; sed a poena peccati nullus liberatur in praesenti. Ex praedictis constat in quo per peccatum sit diminutum liberum arbitrium; quia tunc nulla difficultas ad recte volendum, nullum impedimentum de lege membrorum ad bonum perficiendum; sed modo antequam per gratiam liberatum sit a peccato, nec velle nec perficere bonum potest. Sicut diceremus de aliquo compedito: non potest hic ambulare, id est in potestate sua non habet tamen concederemus, possibile est hunc ambulare, quia potest evenire ut solvatur et ambulet. Hunc nostrum defectum Apostolus commemorat, inquiens: Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII). Nisi enim liberetur per gratiam intus operantem et excitantem cor non potest ipsum arbitrium erigi ad bonum, unde: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII). Et postquam liberatus fuerit nisi juvetur per gratiam cooperantem non potest perficere bonum. Et ita indiget modo operante gratia per quam liberetur; et cooperante per quam ad promerendum juvetur: cum ante peccatum, sicut supra diximus, sola gratia cooperante indigeret. Prius enim quam caderet non indigebat liberatore, sed cooperatore. Hoc modo hic solet opponi. Antequam aliquis reparatum habeat liberum arbitrium, donec scilicet in peccatis est, habet ipse liberum arbitrium: igitur potest in utramque partem flecti. Itaque vel liberum non est arbitrium, vel si est liberum cum in peccatis adhuc est, potest ipse bonum velle; et ita videtur quod antequam detur gratia possit bonum velle. Sed ita est hic sicut in compedito illo qui scilicet non potest ambulare antequam solvatur; et tamen per se verum est, possibile est hunc ambulare, vel hic potest ambulare. In eodem sensu similiter non negamus de illo peccatore vel pagano vel quolibet alioquin possibile sit eum bonum velle, vel quin possit bonum velle; sed non nisi hoc modo scilicet si detur gratia per quam liberetur et quae ei cooperetur. Aliud est velle simpliciter, aliud est velle bonum. Sicut aliud est timere simpliciter, aliud est timere Deum. Aliud est amare, aliud est amare Deum. Et timere et amare simpliciter prolata, affectiones sunt: cum additamento, virtutes. Velle est nobis per naturam; velle bonum per gratiam. Simplices namque affectiones insunt nobis naturaliter tanquam ex nobis additamenta ex gratia. Unde Augustinus in libro Retractationum: Quaedam sunt magna bona, quaedam media, quaedam minima. Virtutes quibus recte vivitur, sunt magna bona. Species quorumlibet corporum sine quibus recte vivitur, minima sunt bona. Potentiae animi sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt. Virtutibus nemo male utitur. Caeteris autem bonis et mediis et minimis non solum bene, sed et male uti quisque potest. Et ideo virtute nemo male utitur; quia opus virtutis est bonus usus istorum quibus et non bene uti possumus. In mediis bonis reperitur liberum arbitrium; quia et male illo uti possumus, sed tamen tale est ut sine illo recte vivere nequeamus. Bonus autem usus ejus jam virtus est, quae in magnis reperitur bonis quibus nemo male uti potest.

Ex hac auctoritate patet quod voluntas inter bona media sit; bona voluntas inter magna bona quae non per naturam, sed per gratiam inest nobis. Et tamen potest dici quod etiam mali naturaliter volunt bene; et ita videtur quod ante susceptam gratiam aliquis habeat velle bonum; sed nihil aliud est naturaliter velle bonum quam rationem judicare illud esse bonum. Sicuti aliquis tyrannus dicit: Ego vellem esse bonus monachus, exire de saeculo, et similia. Iste naturaliter appetit bonum; sed eum non delectat bonum. Unde nec proprie dici potest velle bonum, nec habet meritum illud tale velle; sed illud quod est cum delectatione boni, quando scilicet placet ei bonum et in proposito habet. Unde Apostolus: Deus qui operatur in nobis velle et perficere pro voluntate bona (Philip. II). Prius est voluntas bona per naturam, quae non habet meritum; sed postea fit bona per gratiam, et tunc habet meritum.

Praeterea sciendum est quod non ideo dicitur liberum arbitrium quod aequaliter se habeat ad utrumque, scilicet ad bonum et ad malum: cum per se possit quis cadere, sed per se non potest resurgere nisi juvetur a gratia Christi. Per se enim sufficit ad malum liberum arbitrium, sed non sufficit ad bonum per se. Boni etiam angeli non carent libero arbitrio; et tamen ita sunt confirmati ut non possint esse mali. Similiter mali angeli non carent libero arbitrio; cum tamen ita sint obstinati ut non possint esse boni. Liberum itaque arbitrium ex eo dicitur, quia est voluntarium. Quod enim boni angeli non possunt mali esse, non facit necessitas, sed confirmata per gratiam voluntas. Quod mali non possunt boni esse, non facit ulla coactio, sed voluntas obstinata in malo. Et tamen isti natura et illi mutabiles sunt.

Unde Hieronymus: Solus Deus est in quem peccatum cadere non potest; caeteri cum sint liberi arbitrii in utramque partem possunt flecti. De Deo etiam legitur quod liberum arbitrium habet. Ambrosius ad Gratianum: Spiritus ubi vult spirat (Joan. III). Apostolus quoque dicit, quia omnia operatur unus spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). Prout vult, inquit, id est pro libero voluntatis arbitrio, non pro necessitatis obsequio. Nec est aliud liberum arbitrium in Deo nisi divina voluntas, quae non necessitate, sed sola bonitate omnia facit. Ejus enim natura bonitas est.