|
Contra peccata tam originalia quam actualia, de quibus jam diximus,
inventa sunt sacramentorum remedia, de quibus haec tria consideranda
sunt: quid sit sacramentum, quare institutum, et in quibus consistat.
Augustinus: Sacramentum est sacrae rei signum. Idem: Sacramentum est
invisibilis gratiae visibilis forma, ut in sacramento baptismatis
figuratur ablutio interior per illam exteriorem et visibilem.
Unumquodque enim sacramentum ejus rei similitudinem debet habere cujus
est sacramentum. Unde Augustinus: Si enim sacramenta quamdam
similitudinem earum rerum quarum sacramenta sunt non haberent, omnino
sacramenta non essent. Opponitur quod praedicta diffinitio non solis
competat sacramentis, cum et ante sanctificationem hoc congruat aquae ut
sit visibilis forma invisibilis gratiae; quia, sicut aqua auferuntur
sordes corporis, ita per gratiam sordes animae. Sed ut solis sacramentis
competat, sic intelligendum est: Sacramentum est visibilis forma
invisibilis gratiae in eo collatae, quam scilicet confert ipsum
sacramentum. Non enim est solummodo sacrae rei signum, sed etiam
efficacia. Et hoc est quod distat inter signum et sacramentum; quia ad
hoc ut sit signum non aliud exigit nisi ut illud significet cujus
perhibetur signum, non ut conferat. Sacramentum vero non solum
significat, sed etiam confert illud cujus est signum vel significatio.
Iterum hoc interest; quia signum potest esse pro sola significatione
quamvis careat similitudine, ut circulus vini; sed sacramentum non solum
ex institutione significat, sed etiam ex similitudine repraesentat.
Sicut enim jam diximus, sacramentum debet habere aliquam similitudinem
ejus rei cujus dicitur sacramentum. Sciendum quoque est quod sacramentum
appellatur quandoque in sacra Scriptura res sacra et mystica, sicut
sacramentum incarnationis. Deinde videndum est quare sacramenta
instituta sunt. Tria sunt propter quae instituta sunt: propter
eruditionem, humiliationem, exercitationem. Propter eruditionem; quia
cum homo ante peccatum haberet cognitionem veritatis et tunc sine medio
posset Deum videre, per superbiam excaecatus est; et ut ad cognitionem
redeat necessaria sunt haec visibilia per quae eruditur mens ad
intelligenda invisibilia. Propter humiliationem quia cum rationalis
creatura tantae dignitatis esset ut non ipsa sibi bonum esset, sed id
solum quod est summum bonum (cum aliis rebus hoc quod sunt sit bonum
suum, ut lapidi ligno), ut illud obtineret ante peccatum non aliud
oportebat nisi ut desideraret; quia si desideraret, cognosceret bonum
suum esse; si autem sciret suum esse bonum, sciret illud melius se esse;
quia quidquid est bonum alicujus extra ipsum melius est eo; quod si
sciret melius se esse, subjiceret se ei et hoc desiderio haberet illud.
Quia tantae libertatis est rationalis natura, ut nunquam possit bonum
illud habere nisi volens, unde ipsa sola in judicium venit. Sed quia per
superbiam illud bonum amisit, per humilitatem recuperare oportet. Sed
non sufficit in hoc solo humiliari ut subjiciatur Deo; quia et hoc ante
peccatum debebat, post quod plus facere oportet. Et ideo sunt instituta
sacramenta ut non solum Deo subjiciamur, sed etiam inferiori naturae, ut
in istis quaerat homo salutem sed non ab istis. Magna enim humilitatis
exhibitio, in istis visibilibus et homine multum inferioribus salutem
quaerere. Propter exercitationem sunt instituta, quia cum homo non
possit esse sine exercitatione, ut removeretur a mala exercitatione et
superflua, et exerceret se in bona, instituit Deus sacramenta et eorum
certa loca, ut in ecclesia audiatur missa et ibidem sacerdoti confessio
fiat, et similia. Tria sunt genera exercitationum: unum ad
aedificationem animae pertinet, secundum ad corpus fovendum, tertium ad
animae subversionem. Primum indixit, medium concessit, ultimum
prohibuit. In tribus consistit sacramentum: rebus, factis, dictis.
Rebus, ut sunt aqua, oleum et similia. Factis, ut sunt submersio,
insufflatio. Dictis, ut est invocatio Trinitatis. Hic potest quaeri: Cum
in istis sacramentis praecipue hominis salus consistat. quare ab initio
non fuerunt constituta ut ab initio esset sacramentum baptismi,
sacramentum confirmationis, etc. Ad quod potest dici quod sicut paulatim
crevit per intervella temporum agnitio fidei, ita congruebat ut tunc
obscura essent sacramenta; modo quia veritas in lucem venerat manifesta.
Cum enim circumcisio et baptismus signa sint ejusdem gratiae intus a
peccato liberantis, manifestius hoc in baptismo significatur quod abluit
totum corpus, quam in circumcisione quae unius partis tantum pelliculam
auferebat. Itaque ab initio mundi, et in tempore naturalis legis et in
tempore scriptae legis contra peccata et originalia et actualia fuerunt
sacramentorum remedia. Prius sacrificia; ut hostia Abel, Noe, et aliorum
fidelium. Postea non solum sacrificia, sed etiam circumcisio, quae fuit
tempore Abrahae imperata. Gregorius in Moralibus: Quod apud nos valet
aqua baptismi, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fides, vel
pro majoribus virtus sacrificii, vel pro iis qui de stirpe Abrahae
prodierunt mysterium circumcisionis. Sed cum pro parvulis sacrificia
offerentur, quomodo verum erit quod dicit Gregorius: sola pro parvulis
fides? Ad quod potest dici quod per sola non excluduntur sacrificia; sed
dicitur sola fides, id est, nuda et in mysterio velata tunc fuisse in
parvulis, id est in iis quibus non erat revelatio facta futurae
incarnationis. Pro majoribus virtus sacrificii; quia perfecti, quibus
revelatum fuerat mysterium incarnationis, virtutem sacrificiorum
intelligebant, quid scilicet significarent illa sacrificia. Circumcisio
Abrahae imperata fuit, quae octava die fiebat et lapideis cultris. In
carne praeputii ideo justa est fieri; quia in remedium instituta est
contra originale peccatum quod a parentibus contraximus propagati in
concupiscentia, quae in parte illa magis dominatur. Et significabat
circumcisio carnis circumcisionem mentis; quia mundatur anima a vitiis.
Octava die ideo fiebat quod per octavam significatur resurrectio, quae
erit post hanc vitam quae volvitur septem diebus; et ibi erit perfecta
circumcisio quando liberabitur caro a servitute corruptionis. Duplex
itaque erat res illius sacramenti: circumcisio a peccatis quae est in
anima, et circumcisio a peccato et ab omni poena peccati qui erit in
resurrectione, et in anima et in corpore. Constat itaque tres esse
circumcisiones. Prima est sacramentum; et duae sunt res illius
sacramenti. Cultri lapidei Christum significabant. Unde Apostolus: Petra
autem erat Christus (Joan. I); qui scilicet tollit peccata mundi (I Cor.
X). De mulieribus autem quaeritur quod remedium contra originale
peccatum haberent. Respondetur: Fidem, oblationes, et sacrificia. Solet
quaeri etiam de parvulis quae moriebantur ante octavam diem, quod
remedium haberent, vel utrum damnarentur. Beda videtur dicere quod
damnarentur, dicens: Qui nunc per Evangelium terribiliter ac salubriter
clamat: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest
introire in regnum Dei (Joan. III), et ipse dudum clamabat per legem
suam: Masculus cujus praeputii caro non fuerit circumcisa peribit anima
illa de populo, quia pactum meum irritum fecit. (Gen. XVII.) Sed melius
videtur hoc Dei relinquendum judicio quam temere aliquid definire.
Quaeritur quid distat inter baptismum et circumcisionem quantum ad
efficaciam. Beda: Idem salutiferae curationis auxilium circumcisio in
lege contra originalis peccati vulnus agebat, quod nunc baptismus agere
revelatae gratiae tempore consuevit, excepto quod regni coelestis januam
necdum intrare poterant; tamen in sinu Abrahae post mortem beata requie
consolati supernae pacis ingressum spe felici exspectabant.
|
|