CAP. II. De sacramentis legalibus.

Dicto quae fuissent remedia ante legem contra peccata, restat videre quae sunt superaddita per ipsam legem. De qua consideranda ista sunt: quare sunt data, et quibus, et quando, et ubi. Lex scripta ideo data est ut repararet legem naturalem, et reviviscere faceret quae per peccatum abolita erant, et ut populum rudem legalibus figuris ad futuram veritatem praepararet. Primum efficit per naturalia decem praecepta. Secundum per figurativa, ut de agno paschali, et similibus. Quibus data est: semini Abrahae, id est duodecim tribubus quae a duodecim filiis Israel processerunt. Hic potest quaeri: Quare istis solis? Ad quod potest dici quod ideo uni populo sit data et non omnibus, quia in figuram fuit proposita. Unde Apostolus: Omnia in figura contingebant illis (I Cor. X). Et sufficiebat in uno ostendere quod causa figurae et exempli proponebatur. Sed a Deo nova lex imperatur omnibus, quae non est figura sed res ipsius figurae. Et cum essent in populo illo perfecti aliqui, mediocres, pessimi, perfectis in signum fuit data, sicut circumcisio Abrahae; mediocribus in paedagogum, ut facienda doceret, vitanda prohiberet, errata puniendo corrigeret; pessimis ab irato judice in vindictam data est, ut qui in sordibus est sordescat adhuc (Apoc. XXII). Econtrario bonis a patre pio provisa est: ut qui justus est justificetur amplius (ibid.). Quando data est lex? Quinquagesimo die ab exitu de Aegypto et immolatione paschalis agni. Sic et nova lex data est apostolis, id est, Spiritus sanctus scribens in corde, quinquagesimo die post immolationem veri Agni Jesu Christi. Ubi? In monte Sinai, sicut sermo perfectionem continens notat, quem Christus facit in monte. In Veteri sicut in Novo Testamento tria continentur: promissa, sacramenta, praecepta. Promissa Veteris, bona temporalia, unde et Vetus dicitur; in quibus tamen, licet obscure, figurabantur aeterna. Promissa Novi, beatitudo aeterna. Sacramenta illius, circumcisio, quae et ante legem, et observantia Sabbati. Sacrificia etiam multa, ut agni paschalis, et similia, quae cum non essent prius superaddita sunt in lege; per quae etiam futura veritas manifestius quam prius monstrabatur etsi adhuc occulta. Sacramenta Novi: baptismus, etc. Ideo autem Deus bruta animalia sibi immolari voluit, ut populum in suo cultu exerceret, et eos ab idololatria removeret, ne scilicet ea daemoniis immolarent.