CAP. III. De praeceptis primae tabulae.

Nunc de praeceptis restat dicere. In praeceptis comprehenduntur naturalia et figurativa. Naturalia dicuntur illa decem quae a naturali manant lege; nec in scripta sunt lege inchoata sed renovata, quia per peccatum erant deleta. Haec sunt illa decem mandata quae et moralia dicuntur; nec sunt terminata in nova lege, imo perfectius adimpleta. Figurativa ad tempus data sunt, ad futuram veritatem praesignandam a Deo sunt praemissa, et veritate adimpleta finem acceperunt. In illis decem praeceptis dilectio Dei et proximi imperatur. Tria quae in prima tabula, ad dilectionem Dei; septem alia quae in secunda tabula, ad dilectionem proximi referuntur. Primum praeceptum primae tabulae tale est: Dominus Deus tuus Deus unus est; ipsum adorabis et ipsi soli servies (Deut. VI; Matth. IV). Inde videndum est quod alia est servitus quae soli Deo exhibenda est, quae Graece dicitur latria; et alia quae etiam hominibus potest exhiberi, quae Graece dicitur dulia. Debemus etiam hominibus reverentiam exhibere, sicut praecipit Apostolus, sed non sicut Deo. Unde illud: Honorem meum nulli dabo (Isa. XLII). Honor iste est illa reverentia quam soli Deo exhibemus; quod est totam mentem per humilitatem et devotionem ei substernere, et ipsum principium et finem omnis boni credere. Et hoc modo solus Deus est adorandus. Et ista servitus, sicut diximus, latria dicitur apud Graecos. Unde idololatrae dicuntur qui hunc cultum creaturae tribuunt, servientes creaturae potius quam Creatori; scilicet quod Dei est idolo attribuentes, de quo dicit Apostolus quod nihil est idolum: Idolum nihil est in mundo (I Cor. VIII). Quod nec de materia dictum est, sicut de lapide vel ligno, quoniam creaturae Dei sunt; sed de forma videtur esse dictum. Ideo namque dicitur forma, et illud proprie idolum dicitur, cui imprimitur forma aliqua ut colatur tanquam Deus; quae forma non est opus Dei sed opus hominis imitantis Deum: qua re nihil est. Quidquid namque est, vel est opus Dei vel opus hominis imitantis Deum. Itaque idolum nihil est; id est illud propter quod idolum appellatur. Vel ita dictum est ac si diceretur: hcorporeus angelus nihil est. Non negatur angelum esse, neque corpus; sed ex illis duobus unum esse negatur. Itaque qui dicit, idolum nihil est, negat esse aliquid illud quod ipsi putabant esse idolum, scilicet unam personam ex simulacro illo et spiritu praesidente constantem, sicut ex corpore et anima constat unus homo. Putabant enim quod viveret idolum et loqui posset tanquam persona constans ex simulacro et ex spiritu illi simulacro praesidente; et illud tale nihil est. Secundum praeceptum est: Non assumes nomen Dei tui in vanum (Exod. XX). Et sicut praeceptum primum pertinet ad Patrem, ita istud ad Filium. In vanum nomen Dei assumit, qui credit Filium Dei tantum esse hominem. In vanum assumit, qui eum non adorat, et quia ab eo factus, et quia ab eo redemptus. Unde et ipse dixit: Creditis in Deum? et in me credite (Joan. XIV). Ut intelligamus eum non solum adorandum a nobis in Divinitate qua condidit, sed etiam in humanitate qua redemit. Unde Propheta: Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est (Psal. XCVIII). Qui enim sic adorat humanitatem Christi Jesu, id est eum qui in humanitate redemit, non creaturam sed Creatorem adorat. Tertium ad Spiritum sanctum pertinet. Observa diem Sabbati (Exod. XX), id est exspecta requiem per bonitatem Dei, id est Spiritum sanctum.