|
In secunda tabula primum praeceptum ad carnalem patrem refertur; sicut
primum primae tabulae ad Patrem coelestem; quod tale est: Honora patrem
tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram (Exod. XX). In his
honora quae contra Deum summum non sunt: obediendo et in necessitatibus
suis quantum potes subveniendo. Ut sis longaevus super terram, scilicet
viventium. Secundum praeceptum est: Non occides (ibid.). Homicidium fit
istis modis: manu, lingua, consensu. Judaei enim, quamvis manu Christum
non occiderunt, linguis suis tamen occiderunt. Consensu quoque
voluntatis multi homicidae sunt; unde: Qui odit fratrem suum homicida
est (I Joan. III). Judici licet occidere, et si zelo justitiae hoc facit
non committit homicidium. Tertium praeceptum: Non moechaberis (Exod.
XX). Duplex est fornicatio: spiritualis, de qua dicitur: Perdidisti
omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII); et corporalis de qua agitur
hic. Et in Evangelio prohibet Christus omnem illicitam concupiscentiam,
dicens: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est
eam in corde suo (Matth. V): in lege enim inchoata sunt haec mandata, et
in Evangelio consummata. Quartum praeceptum est: Non furtum facies
(Exod. XX). Sub furto comprehenditur sacrilegium; quod est auferre vel
sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro, vel sacrum de non sacro.
Sacrum appellatur quidquid mancipatum est cultui divino, sive sit
templum sive res templi. Rapina etiam sub furto comprehenditur. Qui enim
furtum prohibuit, rapinam non permisit. De qua inquit Augustinus:
Quandiu res propter quam peccatum est non redditur, non agitur
poenitentia sed fingitur. Sub rapina usura comprehenditur. Hieronymus:
Usuras quaerere aut fraudare aut rapere nihil interest: Commoda fratri
tuo et accipe quod dedisti, et nihil superfluum quaeras. Augustinus:
Usura est plus accipere quam dare. Quod filii Israel Aegyptiis fecerunt
non fuit furtum, quia ex familiari mandato hoc fecerunt. Si enim ille
qui legem edit aliter praecipit, non transgreditur legem qui ei obedit.
|
|