CAP. V. De quinto praecepto secundae tabulae.

Quintum praeceptum est: Non falsum testimoninm dices (Exod. XX). Hic prohibetur perjurium; sed quia omne perjurium est mendacium, dicendum est quid sit mendacium, et quod mendacium sit perjurium. Augustinus: Mentiri est contra hoc quod animo sentitur loqui. Opponitur de Jacob qui patri dixit: Ego sum Esau (Gen. XXVII), matre consulente, quod ipse contra conscientiam dicebat: vere enim sciebat se non esse Esau. Augustinus tamen inquit: Jacob quod matre fecit auctore ut patrem fallere videretur, si diligenter attendatur, non est mendacium, sed mysterium. Item opponitur de Joseph qui fratribus suis dixit: Per salutem Pharaonis exploratores estis (Gen. XLII); et dixit se augurari in scypho, quod tamen verum non fuit. Dicunt quidam quod mendacium fuit, sed non tale mendacium quod peccatum sit. Dicunt enim quod non omne mendacium peccatum sit, sed illud solum quod dicitur intentione fallendi. Intentio autem Jacob erat matri obedire. Similiter Joseph non intendebat fallere; sed non tam cito volebat se manifestare. Sed hoc non videtur velle Augustinus dicens quod nec pro vita alicujus mentiendum sit. Melius itaque videtur esse ut eos non esse mentitos dicamus, sed familiari mandato hoc dixisse, sicut et Hebraei excusantur a furto, familiari mandato. Cum enim mater Jacob per Spiritum sanctum hoc ei praeciperet, matri obediendo Spiritui sancto obtemperabat. Item opponitur: Si quidquid dicitur contra hoc quod a Spiritu sancto est est mendacium, tunc illud, Christus est verus Deus et verus homo, cum hoc dicat Judaeus contra conscientiam: sed nullus auderet dicere hoc esse mendacium. Ad quod potest dici quod illud est verum quod dicit, non mendacium; et tamen ipse mentitur, sicut justus putans se verum dicere falsum dicens non mentitur. Augustinus in Enchiridio: Nemo sane mentiri judicandus est qui dicit falsum quod putat esse verum; quia quantum est in ipso non fallit, sed ipse fallitur. Ille potius econtrario mentitur qui dicit verum quod putat falsum. Item Augustinus: Mendacium est falsa significatio vocis cum intentione fallendi; quod sic debet intelligi, cum intentione fallendi quae tunc inest vel postea advenit. Quandoque enim cum aliquid promittit, non tunc habet voluntatem fallendi. Item Augustinus: Cum causa humilitatis mentiris, si antequam mentireris peccator non eras, mendacio reus efficeris. Si enim te peccatorem dicis et ita non credis, veritas in te non est. Item dicit Augustinus quod pro salute alterius non sit mentiendum. Celare namque licet veritatem ut non prodat eum qui quaeritur ad occidendum; sed negare non debet veritatem. Opponitur contra illud: Si bona est intentio, bona est operatio; sed qui negat se vidisse illum, cum tamen viderit, bona intentione facit ut liberet eum a morte. Ad quod potest dici quod non debet dici bona intentio illa quae non est secundum scientiam, licet sit pia. Hoc enim debet habere bona intentio et ut sit pia et ut sit recta; quia non est virtus misericordia sine justitia. Quidam tamen dicunt illud non esse peccatum, et hoc dixisse Augustinum ad terrorem, ut homines a mendacio deterreret. Opponitur de obstetricibus et de Raab quod pro tali mendacio remuneratae sunt. Sed, sicut dicit Augustinus: Non pro mendacio sunt remuneratae, sed pro pietate. Duo enim in hujusmodi mendaciis attenduntur: affectus pietatis quo haec dicuntur, et ipsum mendacium: affectus remuneratur non mendacium. Jocosa mendacia et ironiae, mendacia non sunt. Nunc videndum est quid sit perjurium: Perjurium est mendacium juramento confirmatum. Si aliquem alteri facturum se aliquid mali jurare contingit, melius est frangere juramentum quam implere. Debet autem poenitere quia temere juravit. Isidorus: Non est conservandum sacramentum quo malum incaute promittitur. Velut si quispiam adulterae perpetuum cum ea permanendi fidem polliceatur: tolerabilius est enim non implere sacramentum quam permanere in stupro. Beda: Denique juravit per Dominum David interficere Nabal virum stultum; sed ad primam intercessionem Abigail feminae prudentis minas remisit, ensem in vaginam revocavit neque aliquid culpae perjurio tali se contraxisse doluit, (I Reg. XXV). Item dicit Isidorus: Qui arte verborum jurat, Deus qui inspectator est cogitationum sic aspicit ut cui juratur intelligit. Quod sic exponendum est: Arte verborum, id est qui ad fraudandum alium jurat: Deus tunc vere sic aspicit. ut ille qui injuste decipitur intelligit. Si autem aliquid pro vitando periculo non ut proximum laedat, sed ut se vel alium a necessitate liberet, veritatem dixerit, et tamen per hanc veritatem aliud occultaverit quod revelatum periculo foret, non peccat: sicut Abraham de Sara, Soror mea est (Gen. XX), non est mentitus; cum illa esset soror, id est cognata; et si illud jurasset non peccasset.