|
Sextum praeceptum: Non concupisces uxorem proximi tui (Exod. XX).
Septimum: Non concupisces rem proximi tui (ibid.). Hic opponitur de hoc
quod Dominus in Evangelio, cum suppleret illud praeceptum: Non
moechaberis (ibid.), dicit: Dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego
autem dico vobis: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam
moechatus est eam (Matth. V). Sed hoc non fuit superaddere, cum in lege
idem prohibeatur, ut in hoc praecepto: Non concupisces uxorem proximi
tui. Hic enim concupiscentia prohiberi videtur sicut ibi. Ad quod potest
dici quod vere hoc praeceptum bene intellectum et actum prohibet et
voluntatem; et qui hoc praecepto sic intellecto et opere et voluntate a
malo cessabant, non homines Veteris Testamenti sed Novi dicendi sunt; et
lex eis sic intellecta non vetus sed nova erat. Et secundum hoc in
Evangelio nulla superadditio facta est; sed explanatur quod ibi occultum
fuerat. Sed cum utrumque prohiberet lex bene intellecta, secundum quod
non littera sed spiritus dicenda erat; carnales autem alterum tantum
intelligebant scilicet actum prohiberi, et hoc secundum litteram legis.
Unde illud: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). Et
secundum hoc facta est superadditio. Ut in hoc praecepto: Non
concupisces res proximi tui; utrumque prohibetur et voluntas et actus.
Actus secundum quod littera sonat; scilicet non agas foris per quod
concupiscere videaris. Voluntas prohibetur in hoc praecepto
spiritualiter intellecto. Unde et Augustinus dicit: Hoc inter Vetus et
Novum Testamentum distare videtur, quod ibi actus prohibetur, in Novo
voluntas et actus. Vetus Testamentum accipit Augustinus litteram non
spiritum, sicut et Apostolus ubique facit.
|
|