|
In istis septem praeceptis dilectio proximi continetur. Unde in
Levitico: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Levit. XIX); id est in
his in quibus diligis teipsum, scilicet in habendis bonis aeternis. Vel
ita: sicut teipsum, id est in quibus vis te diligi, scilicet in
necessariis subministrandis. Nec est intelligendum sicut teipsum, id est
quantum teipsum, sicut quidam exponunt. Quaeritur utrum debeamus omnes
aequaliter diligere, an unum plus alio. Quidam dicunt quod par effectus
charitatis omnibus impendi debeat; sed in operibus charitatis ordo
servandus est. Unde Paulus: Operemur bonum ad omnes: maxime autem ad
domesticos fidei (Galat. VI). Et hoc videtur Augustinus velle ita
dicens: Omnes aeque diligendi sunt; sed cum omnibus prodesse non possis,
iis potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum vel
quarumlibet rerum opportunitate nobis magis conjuncti sunt. Quod
Augustinus dicit, omnes aeque diligendi sunt, ita potest exponi: Omnes,
id est, natura in omnibus aequaliter est diligenda, vel salutem omnium
debemus aequaliter diligere. Si enim aliquis plus diligit salutem patris
vel amici quam aliorum, non est hoc ex charitate sed ex affectu carnali
qui naturalis est; nec est culpabilis, sed hic non est perfectionis.
Opponunt quidam: Quem Deus magis diligit et nos magis debemus diligere.
Itaque bonum et justum magis debemus diligere quam alium. Ita etiam
probatur quod magis alios quam nosmetipsos debeamus diligere;
quandoquidem scimus eos meliores nobis et a Deo magis diligi. Ad quod
dicitur quod in homine duo sunt diligenda: natura et virtus. Natura
aequaliter diligenda; virtus autem magis vel minus diligenda, secundum
quod major vel minor fuerit. Et ita magis debemus diligere bonum istius
quam illius, quia magis est; non tamen naturam magis vel minus, vel
magis salutem unius quam alterius cupere debemus.
Sed opponitur quod eadem ratione magis debeo diligere bonum alterius
quam meum, quia majus est. Satis potest concedi, sed non in eo magis
diligo quam in me. Ut si bona vestis alicujus magis mihi placet quam mea
minus bona, non tamen magis cuperem illi esse suum quam mihi meam. Et si
alterum necesse esset, mallem illum carere sua quam ego carerem mea. Ita
hic dicitur quod licet bonum illius majus sit quam meum, si alterum
istorum necesse esset, mallem illum carere suo bono, quam quod ego
privarer meo; nec in aliquo contra perfectionem facerem, si etiam essem
adeo perfectus sicut Paulus fuit. Et in hoc etiam potest ordo charitatis
considerari; quia Deum prae omnibus diligere debemus, scilicet toto
corde, tota anima, tota mente (Matth. XXII); post ipsum nos ipsos;
tertio loco alios. Unde illud: Diliges proximum tuum, etc. Nisi enim
prius diligat se, quomodo alios poterit sicut se diligere?
|
|