|
Post legem Moysi successit lex Evangelii, de cujus sacramentis deinceps
dicendum est: et primum de baptismate, quod in sacramentis Novi
Testamenti primum est. Baptismum Christi praenuntiavit Joannes suo
baptismate quod sola aqua et non spiritu fiebat. Unde ipsemet dicit: Ego
baptizo in aqua in poenitentiam (Matth. III). Sola enim corpora
abluebat, peccata vero non tollebat. Ad quid ergo utile? Ut praeparet ad
baptisma Christi, sicuti catechismus baptismum praecedit. Quod autem se
dicit baptizare in poenitentiam, sic potest exponi, id est docens
poenitentiam. Poenitentes enim baptizabat. Et ita licet baptismus ille
nullam conferret remissionem eis, tamen per poenitentiam et
circumcisionem quae habebant, adhuc statim poterant salvari. Vel ita
potest exponi: Baptizabat in poenitentiam, id est in signum
poenitentiae. Signaculum enim erat poenitentiae baptismus Joannis; quia
sicut aqua abluit corpora, ita poenitentia mundantur animae. Itaque
baptismo Joannis Novi Testamenti sacramentum coepit insinuari. Unde
illud: Lex et prophetae usque ad Joannem (Matth. XI). Non quod in Joanne
terminata sit lex, cum adhuc legalia haberent statum, sed quia ejus
abolitio ibi coepit ostendi. Si enim ante passionem legalia finem
habuissent, non tunc paschalem agnum cum discipulis Christus
celebrasset. Si quaeritur quibus verbis Joannes traderet baptismum, non
habemus de auctoritate certum. Quidam tamen dicunt quod in nomine
venturi. Item si quaeritur, quare non conferebat remissionem peccatorum?
quia ad hoc non erat institutum, sed ut viam praepararet baptismi
Christi. Habent enim sacramenta vim et efficaciam ex institutione.
Joanne baptizante venit ad cum Christus ut baptizaretur ab eo in
Jordane; non quod ipse egeret qui sine peccato erat, sed ut aquas
sanctificaret. Ibi enim collata est aquae illa efficacia ut quicunque
postea mergeretur in eam invocato nomine Trinitatis, consequeretur
remissionem: et tunc institutum est baptisma Christi, in quo tota
Trinitas operatur remissionem, cujus praesentia ibi apparuit: Spiritus
in columba, Filius in homine, Pater in voce. De his qui a Joanne
baptizati erant, iterum quidam sunt baptizati baptismo Christi. Alii non
sunt postea baptizati: sed manuum impositione facta super eos acceperunt
Spiritum sanctum. Sed solet quaeri quare isti iterum baptizati, et non
illi. Dicunt quidam quod de baptismo Joannis praesumebant, quod illi non
faciebant. Hieronymus in Epistola de unius uxoris viro dicit: Quia
Spiritum sanctum nesciebant qui Joannis baptismum acceperant, iterum
baptizati sunt, ne quis putaret et gentibus ac Judaeis aquas sine
Spiritu sancto posse sufficere.
|
|