CAP. X. De materia baptismi.

Quare in aqua tantum baptismus fiat, Haimo super Epistolam ad Romanos: Quaerit aliquis quare in aqua solummodo et non aliquando in vino baptismus consecretur. Cui respondit beatus Ambrosius idcirco uniformiter id fieri in aqua, ut intelligatur quod sicut aqua sordes corporis aut vestis abluit, ita baptismus maculas animae sordesque vitiorum emundando abstergit. Augustinus reddit hanc causam ut nullum inopia excusaret, quod posset si vino vel oleo fieret; et ut communis ordo baptizandi materia esset apud omnes. Vel ideo in aqua; quia de Christi latere aqua manavit. Si de aliquo dubitatur utrum baptizatus sit, baptizari debet. Non enim, ut dicunt sancti, judicatur iteratum quod nescitur factum. Sed quaeritur an secundo conferat ei baptismus remissionem? Quod non est concedendum; quia si illud fieret, saepe baptizandum esset. Si a marre causa necessitatis baptizatur filius, utrum a viro debet separari, Deusdedit Romanus pontifex dicit separandam esse. Aliorum decreta negant: quibus magis credimus. Ut enim Christus in Evangelio dicit, sola causa fornicationis uxor dimitti debet (Matth. XIX).