CAP. XI. De responsione patrinorum.

De responsione patrinorum quaeritur in cujus persona fiat. Cum enim quaerat sacerdos: Vis baptizari, et patrinus respondeat: Volo; certum est quod non in sua persona respondet. Item cum quaerit: Credis in Deum, et patrinus respondeat: Credo; si in persona pueri responderet non videtur verum cum puer nondum credat. Si autem dicatur sub tali sensu: Credo, id est crediturus est; temeraria videtur responsio cum non sit inde certus. Augustinus dicit quod sacramentum fidei appellatur fides: et sub tali sensu verum est quod puer credit, id est sacramentum fidei suscipit. Augustinus ad Bonifacium episcopum: Itaque parvulum, etsi nondum fides illa quae in credentium voluntate consistit, jam tamen fidei sacramentum fidelem facit. Nam sicut credere respondetur, ita etiam fideles vocantur, non rem ipsam mente annuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo.

Cum homo in baptismo liberetur ab omni peccato, solet quaeri cur non et a poena peccati. Isidorus de summo bono: Si a poena praesenti homines liberarentur per baptismum, ipsum putarent baptismi pretium, non illud aeternum. Ergo soluto reatu peccati, manet quidam temporalis poena, ut illa vita frequentius quaeratur quae erit a poenis omnibus aliena.