CAP. XII. Utrum quis in utero matris baptizari possit.

Quaeri solet utrum aliquis baptizari possit cum adhuc in utero matris sit. Isidorus: Qui in maternis uteris sunt, ideo baptizari cum matre non possunt; quia qui natus adhuc secundum Adam non est, secundum Christum nasci non potest. Neque dici enim regeneratio in eum potest, in quem generatio non praecessit. Augustinus ad Dardanum.: Nec renasci quisquam potest antequam natus sit. Sed opponitur de Joanne et de Jeremia, qui ab utero sanctificati sunt. Legitur enim de Joanne in Evangelio Lucae. Et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae (Luc. I). Item: Exsultavit infans in utero (ibid.). Sed quomodo plenus Spiritu sancto nisi a peccato mundatus esset? Et ita videtur quod prius renatus quam natus; et prius secundum Christum natus quam secundum Adam nasceretur. Augustinus in Libro ad Dardanum: Si usque adeo in illo puero acceleratus est usus voluntatis et rationis ut intra viscera materna jam posset agnoscere et credere, quod in aliis parvulis ut possint aetas exspectatur; in miraculis est habendum divinae potentiae, non ad humanae trahendum exemplum naturae. Nam quando voluit Deus etiam jumentum locutum est. In eodem dicitur de Jeremia: Priusquam exires de vulva, sanctificavi te (Jer. I). Tamen illa sanctificatio qua efficimur templum Dei, non est nisi renatorum. Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest introire in regnum coelorum (Joan. III). Non enim renascitur homo nisi prius nascatur. Unde illa sanctificatio Jeremiae potest secundum praedestinationem non inconvenienter intelligi, sicut filios appellat Evangelium nondum regeneratos. Ecce quod Augustinus dubitanter loquitur inde; et nihil inde asserit. Potuit enim esse ut ab utero a peccato originali mundarentur; sed non est de hoc in aliis regula trahenda quod in istis per miraculum est factum. Et hoc verisimilius est. Vel licet non sint mundati ab utero a peccato originali: tamen sanctificati, quia judicium sanctificationis scilicet quod praedestinati essent in eis ab utero apparuit. Dicit enim Augustinus in eodem libro: Non est dictum: Credidit infans in utero, sed exsultavit. Nec ipsa Elizabeth dixit: Exsultavit in fide; sed exsultavit in generatione. Et potuit ista significatio esse rei tantae a majoribus cognoscendae non a parvulo cognitae.