|
De illis quae praecedunt baptismum videndum quid conferant ut exorcismus
et catechismus. Exorcizare est adjurare, ut exi ab eo, spiritus immunde;
et catechizare est instruere, ut de symbolo et aliis rudimentis fidei.
Symbolum dicitur signum vel collatio: signum, quia eo fideles ab
infidelibus discernuntur; collatio, quia in eo apostoli omnem fidei
integritatem contulerunt. Discessuri enim ab invicem symbolum, id est
totius fidei collationem ediderunt. Ista quae praecedunt baptismum non
conferunt remissionem. Ad quid ergo valent? Minuunt diaboli potestatem,
ut de aliquo etiam videmus quod signo crucis minus potest in eum
diabolus. Quidam tamen volunt ut extunc incipiat remissio, quod non
videtur esse verum.
|
|