CAP. II. Quae sunt consideranda in baptismo.

In sacramento baptismatis haec consideranda sunt: institutio, causa institutionis, forma baptismi, quod sacramentum, quid res sacramenti. Institutio, sicut diximus, facta fuit quando Christus ad baptismum venit. Causa institutionis, ut in baptismo homo a peccatis resurgeret. Est enim contra peccata, tam originalia quam actualia, remedium. Sed cum per circumcisionem et alia sacramenta legalia idem fieret apud antiquos quod per baptismum et caetera sacramenta apud nos, potest quaeri quare illa cessant et illa succedant. Unde Apostolus communem ponit solutionem, cum dicit: Haec omnia in figura contingebant illis. (I Cor. X). Itaque, postquam accessit veritas, figurae cessaverunt. Ideo etiam cessare debuerunt, ut duo populi in unum jungerentur. Abhorrebant enim Gentiles Judaeorum caeremonias; et ideo, ut Judaei et Gentes unus populus fierent, necesse erat removere causam inimicitiae. Quod Apostolus manifestat, dicens: Et medium parietem solvens inimicitias, legem mandatorum decretis evacuans (Ephes. II). Circumcisionis etiam sacramentum imperfectum erat, quia solis viris congruebat; sed qui legem venit adimplere, perfectum voluit sacramentum: et qui dolores nostros portavit, ab hujusmodi dolore nos voluit liberare, et suavissimum conferre sacramentum baptismi quod nullus abhorreret.

Solet quaeri an circumcisio amisit statum suum ex quo baptisma fuit institututum. Ad quod potest dici quod in illis dimiserat statum quibus ista novitas sacramentorum nuntiata erat, et ab eis credita et recepta; in aliis adhuc habebat statum, et conferebat eis remissionem usque ad illud tempus quo ipsa veritas per apostolos ubique praedicari et manifestari coepit, quando scilicet dictum est eis: Praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI); quod fuit post resurrectionem. Sic opponitur quod illa duo sacramenta, scilicet circumcisio et baptisma, cum idem conferrent, non debuerunt simul habere statum. Potest dici quod non habuerunt simul stastum quantum ad eosdem.