CAP. III. De forma baptismi.

Formam hujus sacramenti tradidit Christus cum dixit: Ite, docete, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Et in ista forma debet tradi sacramentum. Legitur tamen in Actibus apostolorum baptizasse apostolos in nomine Christi (Act. XIX); in quo, sicut dicit Ambrosius, tota Trinitas intelligitur. In hoc enim nomine intelligitur qui unctus est, scilicet Filius, et a quo unctus est, scilicet Pater, et per quem, scilicet Spiritus sanctus. Ambrosius in libro De Spiritu sancto: Cum enim dicitur in nomine Domini nostri Jesu Christi, per unitatem nominis impletum est mysterium; nec a Christi baptismate Spiritus separatur. Si enim Christum dicas, et Deum Patrem a quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus est Filium, et Spiritum quo unctus est designasti. Scriptum est enim: Hunc Jesum a Nazareth quem unxit Spiritu sancto Deus (ibid.). Hinc volunt habere quidam quod si aliquis baptizetur in nomine Patris tantum, vel in nomine Filii tantum (si non intelligit errorem inducere) baptizatus sit, nec debeat rebaptizari. Quod nobis auctoritate non est certum, sed ex illa auctoritate Ambrosii per simile volunt et hoc dicere.