CAP. IV. Quid sit sacramentum baptismi.

Nunc videndum est quid sit sacramentum et quid res sacramenti in sacramento baptismi. In omni enim sacramento ista duo consideranda sunt. Hic potest appellari sacramentum ipsa aqua sanctificata. Augustinus De catechismo: Debetis scire cur virtus illius aquae et animae prosit et corpori. Non enim omnis aqua mundat; sanctificatur haec per consecrationem verbi. Tolle enim verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Res hujus sacramenti est interior ablutio. Et ipsa trina immersio sacramentum dicitur vel Trinitatis, vel sepulturae triduanae. Et alia multa sacramenta in hoc sacramento occurrunt, ut insufflatio, invocatio Trinitatis, quae sunt partes hujus sacramenti; quorum singula non appellantur sacramentum baptismi, sed in eo continentur. Baptismus est immersio facta cum invocatione Trinitatis. Alia enim quae praecedunt ad decorem sunt et ad reverentiam; sed non est in eis vis ipsius sacramenti. Baptismus enim interpretatur unctio. Potest enim baptismus appellari ipsum elementum sanctificatum; sed non ita proprie. In hoc loco dicendum est quod tertio debet fieri immersio. Augustinus: Postquam vos credere promisistis, tertio capita vestra in sacro fonte demersimus, qui ordo baptismi duplici mysterii significatione celebratur. Recte enim tertio mersi estis qui accepistis baptisma in nomine Trinitatis. Recte enim tertio mersi estis, qui accepistis baptisma in nomine Jesu Christi, qui tertia die resurrexit a mortuis. Illa enim trina immersio typum Dominicae exprimit sepulturae, per quam Christo consepulti estis in baptismo. Item Gregorius Leandro episcopo De trina mersione baptismi: Nihil verius responderi potest quam quod ipsi sensistis, quod in una fide nihil officit Ecclesiae consuetudo diversa, quia cum tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile nullatenus potest esse infantem in baptismate, vel ter vel semel tingere; quoniam et in tribus mersionibus personarum Trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari. Ecce quod ex ista auctoritate licet semel mergere tantum, nobis tamen videtur quod magis sit usus Ecclesiae sequendus. Haimo super Epistolam ad Romanos: In suo sensu abundabat Cyprianus, quoniam semel mergebat in baptismo parvulos; quia quod intelligebat studiose implebat bonis operibus abundando, licet hoc nescius delinqueret. Sed quia bonis operibus abundabat, postea correptus a Deo abundavit altiori sensu, ter illos mergendo.