|
Deinde restat videre quod quidam sacramentum et rem suscipiunt: alii
sacramentum et non rem; alii rem et non sacramentum. Sacramentum et rem
sacramenti suscipiunt parvuli ubicunque et a quibuscunque baptizantur in
nomine sanctae Trinitatis, in quibus non requiritur propria fides Adulti
quoque, si propria fide accedunt, et sacramentum et rem sacramenti
habent. In istis proptia fides requiritur, sine qua nullam remissionem
consequuntur. Sacramentum et non rem illi qui ficte accedunt, vel sine
fide et corde impoenitenti. Augustinus: Omnis qui jam suae voluntatis
arbiter est constitutus, cum accedit ad sacramentum fidelium, nisi
poeniteat veteris vitae, novam inchoare non potest. Ab hac poenitentia
cum baptizantur parvuli soli immanes sunt; nondum etiam uti possunt
libero arbitrio. Petrus quoque in Actibus apostolorum sic loquitur ad
Judaeos, dicens: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum
(Act. II). Sed supradictis opponitur illud quod dicit Ambrosius super
locum illum: Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei (Rom. XI). Gratia
Dei in baptismo non requirit gemitum vel planctum; et omnia gratis
condonat. Sed hoc est dictum de gemitu exteriori; quia, etsi desit
poenitentia exterior, non minus condonantur omnia. Sed quod Gregorius
dicit poenitentiam quadraginta dierum indicendam, ad experientiam fit,
ut sciatur quo animo quaerant baptizari, quandoque enim simulatorie
quaerunt baptizari. Item opponitur illud Augustini, ex lib V De unico
baptismo: Non impeditur baptismi gratia quominus peccata dimittat omnia,
etiamsi odium fraternum in ejus cui dimittuntur animo perseverat.
Solvitur hesterna die et quidquid supra commissum est, solvitur etiam
quod commissum ipsa hora momentanea quae est ante baptismum et in ipso
baptismo. Deinceps autem continuo esse reus incipit non solum
consequentium, sed et praeteritorum dierum, horarum, momentorum,
redeuntibus omnibus quae dimissa sunt. Sed hoc non secundum se dixit,
cum Dominus in Evangelio dicat: Si non remiseritis hominibus ex corde
peccata eorum, nec pater vester remittet vobis peccata vestra (Marc.
II). Id quoque Augustinus alibi dicit: Tunc valere incipit ad salutem
baptismus, cum illa fictio veraci confessione recesserit. Opponitur
illud Apostoli: Quicunque in Christo baptizati estis Christum induistis
(Gal. III). Sed dicimus in Christo baptizari eos qui in conformitate
Christi baptizantur, ut moriantur vetustati peccati, sicut in Christo
per mortem vetustas peccati crucifixa fuit. Augustinus aliter solvit
hoc, dicens: Induunt autem homines Christum aliquando usque ad
sacramenti perceptionem; aliquando usque ad vitae sanctificationem,
atque illud primum et bonis et malis potest esse commune. Rem et non
sacramentum habent, sicut martyres, et appellatur ipsum martyrium
baptismus, quia vicem baptismi complet. Opponitur de hoc quod in
Evangelio legitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto,
non potest intrare in regnum Dei (Joan. III). Sed consuetudo est
Scripturae determinare praecedentia per sequentia. Dicit enim alibi: Qui
perdiderit animam suam propter me inveniet eam (Matth. X). Item: Qui me
confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo
(ibid.). De illis qui fidem Christi habent, sed articulo necessitatis
non possunt sacramenta suscipere, quaeritur utrum salventur an non. Quod
ipsi salvantur auctoritas et ratio videntur approbare. In Evangelio
dicit Dominus Qui crediderit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet (Joan.
II). Et alibi: Sic enim dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret,
ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam
(Joan. III). Sed opponitur illud: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et
Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Nisi enim per
sequentia determinaretur, illud falsum esset quod martyres sine baptismo
salvarentur. Augustinus De unico baptismo, libro quarto, dicit baptismi
vicem aliquando complere passionem, ut in latrone illo cui non baptizato
dictum est: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII). Beatus Cyprianus
non leve documentum assumpsit: Quod etiam atque etiam considerans,
invenio non solum passiones pro nomine Christi id quod deerat ex
baptismo posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si
forte ad celebrandum mysterium baptismatis in angustiis temporum
succurri non potest. Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus
est, sed pro facinoribus suis. Neque quia credidit passus est, sed dum
patitur credit. Quantum igitur valet etiam sine visibili sacramento
baptismus, quod ait Apostolus: Corde creditur ad justitiam; ore autem
confessio fit ad salutem (Rom. X), in illo latrone declaratum est. Sed
tunc impletur invisibiliter mysterium baptismi, cum non contemptus
religionis sed articulus necessitatis excludit. Sed dicunt quidam hoc
retractasse Augustinum: quod falsum est. Non enim sententiam
retractavit, sed exemplum quod de latrone induxerat. Augustinus in libro
Retractationum: Cum dicerem vicem baptismi passionem posse habere, non
satis idoneum posui exemplum illius latronis; quia utrum non fuerit
baptizatus incertum est, magisque baptizatum fuisse credendum est.
Ambrosius de Valentiniano: Ventrem meum doleo, et prophetico utar
exemplo, quia quem regeneraturus eram amisi, ille tamen gratiam quam
poposcit non amisit. Istis auctoritatibus patet quod sufficit fides sine
sacramento non habentibus tempus, quod et ratio probat. Sicut enim
baptismus sine propria fide valet parvulis non valentibus habere fidem,
ita fides non valentibus habere sacramentum debet valere. Item nullus
negabit ante baptismum fidem et charitatem posse haberi; multi enim cum
fide et charitate ad baptismum accedunt. Nullus etiam negabit eos tunc
posse mori; et si tunc morirentur cum fidem et charitatem habeant,
certum est eos non damnari. In charitate enim nullus damnatur. Sed
dicunt non posse esse ut aliquis habeat fidem et charitatem et moriatur
sine baptismo. Non enim, ut dicunt, permitteret eos mori sine baptismo.
Sed, ut mihi videtur, cum ipsi non sint consiliarii Dei, stultum est et
temerarium eos hoc affirmare. Item qui hoc dicunt, scilicet nullum
salvari sine baptismo vel martyrio, auctoritates nobis opponunt:
Augustinus De fide ad Petrum: Ex illo tempore quo Salvator dixit: Nisi
quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in
regnum Dei; absque sacramento baptismi praeter eos qui in Ecclesia
catholica sine baptismate sanguinem fundunt, nec regnum coelorum potest
quisquam accipere, nec vitam aeternam. Item ex dictis Anselmi episcopi:
Catechuminum quamvis in bonis operibus defunctum vitam habere non
credimus, excepto duntaxat nisi sacramentum martyrio compleat. Sed haec
et similia de contemnentibus dicta sunt. Si quis enim contemnit
sacramentum baptismatis, caetera non sufficiunt.
|
|