CAP. VI. Utrum parvuli sine baptismo salventur.

Quaeritur de parvulis qui sine baptismate moriuntur, non ex contemptu religionis, sed quia non potest succurri eis necessitate aliqua: utrum salventur? Ad quod dicitur quod non salvantur, quia non habent fidem, quae in adultis, sicut diximus, cum non sit contemptus religionis vicem baptismi supplet. Et quod non salventur in multis ostendit locis Augustinus. Tamen, ut ipse ait in Enchiridio, mitissima omnium poena erit illis, qui praeter peccatum originale nullum insuper addiderunt. Hic quaeri solet si capta civitate aliqua a paganis interficerentur pueri utrum salvarentur, an non, cum pro Christo cujus patres eorum sunt cultores occiderentur? De quo nihil definitum habemus. Videtur tamen quod ejus misericordia quae parvulos ab Herode occisos liberavit, et istos non despiceret, si ideo occiderentur; quia in Christum credituri ab illis crederentur. Sed quia non habemus inde auctoritatem, divino judicio relinquamus.