|
De adultis qui cum fide et dilectione corde contrito ad baptismum
accedunt, quaeritur utrum ante baptismum justificati sint? Quod videtur
illa auctoritas velle: Peccator quacunque hora ingemuerit vita vivet
(Ezech. VIII). Item: Corde creditur ad justitiam (Rom. X). Et alibi:
Justus ex fide vivit (Rom. I). Ex quo cum habet fidem et dilectionem,
spiritum habet inhabitantem. Sed scriptum est in libro Sapientiae:
Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum; et non habitabit in
corpore subdito peccatis (Sap. I). Unde videtur quod jam sit mundatus a
peccatis. Sed si per fidem et cordis veram contritionem jam solutus est
a peccatis, quid in baptismo ei postea remittitur? Videtur enim quod in
baptismo nihil remittitur ei, cum prius sint ei remissa peccata. Ad hoc
potest dici quod quamvis iste de quo loquimur jam justus sit, quia non
habet voluntatem peccandi et de praeteritis dolet, tamen nondum
justificatus est, cum adhuc debito peccati teneatur. Cum enim vulnus per
confessionem cordis jam ostensum sit medico, restat ejus recipere
medicinam. Sed quis nesciat sacramenta esse medicamenta? Unde: Qui sanat
contritos corde et alligat contritiones eorum (Psal. CXLVI). Nec
sufficit medico vulnus confiteri, si contemnitur ejus medicamentum.
Itaque constat quod pro peccatis suis adhuc debet medicinam sacramenti
suscipere. Nondum igitur est a debito peccati solutus, quare nec a
peccato plene justificatus cujus debito adhuc tenetur. Sed post
susceptionem sacramenti plene mundatus est; et si moreretur tunc sine
dilatione iret in gloriam. Si opponitur quod nullum peccatum impunitum,
dicimus quod ipsa contritio cordis, mors quoque ipsa etiam erubescentia
quam patitur dum nudus baptizatur, non relinquunt peccatum impunitum.
Sed si aliquis fidem habens cum dilectione velit baptizari et non
potest, articulo necessitatis interveniente, credimus eum per
ineffabilem Dei misericordiam a praedicto solvi debito. Quandiu enim
potest solvere, tenetur nisi solvat; sed cum jam non potest, et tamen
vult, non imputat ei Deus. Non enim alligavit Deus sacramentis potentiam
suam; et quamvis per sacramenta salutemdare decreverit, potest tamen et
dat sine eis salutem.
|
|