|
Nunc dicendum est quibus sit concessum vel licitum baptizare. Constat
baptisma solis sacerdotibus esse traditum, ejusque ministerium nec ab
ipsis diaconibus expleri est licitum absque presbytero vel episcopo,
nisi his procul absentibus languoris cogat ultima necessitas, quod
laicis fidelibus plerumque permittitur ex dictis Isidori episcopi.
Romanus pontifex: Non hominem judicat qui baptizat, sed Spiritus Dei
subministrat gratiam baptismi, licet paganus sit qui baptizat. De his
qui a mulieribus baptizantur quaeritur utrum rebaptizari debeant? Quidam
dicunt quod rebaptizandi sint, pro ista auctoritatate ex concilio
Carthaginensi quarto: Mulier baptizare non praesumat. Sed non est
praesumptio quod necessitas cogit. Isidorus quoque dicit: Qui a
mulieribus baptizantur, rebaptizandi non sunt. De illis quoque qui ab
haereticis baptizantur quaeritur utrum rebaptizari debeant. Beda: Sive
haereticus, sive schismaticus, sive facinorosus quisquam in confessione
sanctae Trinitatis baptizet, non valet qui baptizatus est a bonis
Catholicis rebaptizari, ne confessio vel invocatio tanti nominis
videatur annullari. Augustinus ad quaestionem Orosii: Quamvis unum
baptisma sit et haereticorum, eorum scilicet, qui in nomine Patris et
Filii et Spiritus sancti baptizant in Ecclesia, catholica, tamen qui
extra Ecclesiam baptizantur non sumunt ad salutem baptismum, sed ad
perniciem, habentes formam sacramenti, virtutem ejus abnegantes. Ideo
eos Ecclesia non rebaptizat, quia in nomine sanctae Trinitatis baptizati
sunt, ipsa profecto sacramenti forma. Augustinus in libro De fide ad
Petrum: Si in haeresi quacunque vel schismate quisquam in nomine Patris,
et Filii, et Spiritus sancti baptismi sacramentum accepit, integrum
sacramentum accepit; sed salutem quae virtus est sacramenti non habebit,
si extra Ecclesiam catholicam ipsum sacramentum habuit. Item Augustinus
super Joannem: Baptismus talis est qualis est ille in cujus potestate
datur; non qualis est per cujus ministerium datur. Idem: Potestas
baptismi in nullum transit; sed ministerium transit in bonos et malos.
Non exhorreat columba ministerium malorum; sed respiciat Domini
voluntatem. Quid tibi facit malus minister, ubi est bonus Dominus? Neque
qui plantat, neque qui rigat est aliquid; sed qui incrementum dat Deus
(I Cor. III). Si superbus fuerit minister, cum diabolo computatur; sed
non contaminatur donum Christi. Quod per illum fluit purum est, quod per
illum transit liquidum est. Item: Per lapideum canalem transit aqua ad
areolas. In canali lapideo nibil generat; sed hortus plurimos fructus
affert. Item nos dicimus: Justos esse oportet tanti Judicis ministros.
Sint ministri justi si voluerint; si autem noluerint esse justi qui in
cathedra sedent Moysi, securum me fecit magister meus de quo dicit ejus
Spiritus: Hic est qui baptizat (Joan. I). Juxta auctoritates praedictas
indubitanter dicimus quod per quemcunque detur baptismus si ibi servata
forma fuerit sacramenti, id est in nomine sanctae Trinitatis traditur;
non sunt rebaptizandi, quia sacramentum baptismatis habent, rem vero
sacramenti non habent si errori eorum consentiunt. Et ideo cum ad
Ecclesiam veniunt instruuntur de fide, et per manus impositionem
accipiunt Spiritum sanctum. Manus impositio aliquando unctione
chrismatis fit, aliquando sine chrismate oratione dicta super hominem.
De illis qui ab haereticis baptizantur nescientes eos haereticos esse,
et in nullo eorum errori consentientes, potest dici quod sacramentum et
rem sacramenti suscipiunt; et tamen cum ad Ecclesiam veniunt, manus
superimponitur eis, ut ostendatur error detestari. Illi vero qui ab
haereticis baptizantur et non in nomine Trinitatis, cum ad Ecclesiam
veniunt rebaptizari debent; nec dicitur iteratio, quia prius baptisma
Christi non susceperant. Cyprianus tamen et quidam alii dicunt
haereticos non posse baptismum Christi tradere; et eos qui apud
haereticos baptizantur rebaptizandos esse. Cyprianus: Opportet
sanctificari aquam prius a sacerdote, ut possint baptismo suo peccata
abluere. Quomodo autem aquam sanctificare potest, qui ipse immundus est,
et apud quem Spiritus sanctus non est, cum Dominus dicat in libro
Numeri: Quaecunque tetigerit immundus immunda erunt (Num. XIX). Quis
autem potest dare quod ipse non habet? aut quomodo potest spiritualia
agere, qui ipse amiserit Spiritum sanctum? Et idcirco baptizandus est et
innovandus. Sed Cyprianus et alii hoc dixerunt de haereticis extra
formam Ecclesiae baptizantibus, qui vere non tradunt baptismum Christi;
vel ex ignorantia hoc dixerunt, quod videtur velle Augustinus De unico
baptismo ita dicens: Martyrem gloriosissimum Cyprianum, qui apud
haereticos vel schismaticos datam Christi baptismum nolebat cognoscere,
dum eos nimium detestaretur, tanta ejus merita usque ad triumphum
martyrii consecuta sunt, ut et charitatis qua excellebat luce obumbratio
illa fugaretur; et ut si quid habebat purgandum passionis falce ultima
tolleretur. Nec nos (quia baptismi veritatem in haereticorum iniquitate
agnoscimus) ideo Cypriano meliores sumus; sicut nec Petro, quia gentes
judaizare non cogimus.
|
|