CAP. IX. Utrum sit baptismus cum verba corrupte proferuntur.

Quaeritur, si quis corrupte profert verba illa, utrum baptismus sit an non? Zacharias papa Bonifacio: Retulerunt mihi nuntii tui quod fuerit sacerdos in eadem provincia qui latinam linguam penitus ignorabat, et dum baptizaret nesciens Latine loqui, infringens linguam diceret: Baptizo te in nomine Patria, et Filia, et Spiritus sancta; et quod propter hoc considera ti rebaptizare. Sed si ille qui baptizavit, non errorem introducens aut haeresim, sed pro sola ignorantia Latinae locutionis infringendo linguam quod supra fati sumus baptizatis dixisset, non possumus consentire ut denuo baptizentur. Solet quaeri de illo qui pro ludo vel mimice, commemoratione tamen Trinitatis immergitur, si rebaptizandus sit. Augustinus inde nihil definit, sic tamen loquens: Si totum ludicre, mimice, joculatorie agitur, utrum approbandus esset baptismus qui sic daretur, divinum oraculum implorandum esse censerem. Sed non videtur sapientibus quod debeat baptismus dici ubi non est intentio baptizandi; sicut et mulieres quando in balneum immergunt pueros, invocant nomen Trinitatis; sed quia baptizare non intendunt non est baptismus. In omni enim sacramento ista duo necessaria sunt, ut forma sacramenti servetur et intentio illud celebrandi habeatur.